[1] In primis autem miraculo sunt summaque[2] frequentia[3] mortes[4] repentinae — hoc[5] est summa vitae felicitas —, quas esse naturales docebimus[6] . plurimas prodidit Verrius, nos cum dilectu[7] modum servabimus[8]. gaudio obiere praeter Chilonem, de quo diximus, Sophocles et Dionysius[9] Siciliae[10] tyrannus, uterque accepto tragicae victoriae nuntio, mater illa[11] Cannensi[12] filio incolume[13] viso contra nuntium falsum; pudore Diodorus sapientiae dialecticae[14] professor, lusoria quaestione non protinus ab[15] interrogatione[16] Stilponis[17] dissoluta.
[18] nullis evidentibus causis obiere, dum calciantur matutino, duo Caesares, praetor et praetura perfunctus dictatoris Caesaris pater—hic Pisis[19] exanimatus est[20] , ille Romae —, Q. Fabius Maximus in consulatu suo pridie kal. Ian[21] ., in cuius locum C. Rebilus[22] paucissimarum horarum consulatum petiit[23] , item C. Volcatius Gurges[24] senator[25], omnes adeo sani atque tempestivi, ut de progrediendo cogitarent, Q. Aemilius Lepidus iam egrediens incusso pollice limini cubiculi[26] , C. Aufustius egressus, cum[27][28] in senatum iret, offenso pede in comitio.
[29] legatus quoque, qui Rhodiorum causam in senatu magna cum admiratione oraverat[30] , in limine curiae protinus expiravit progredi volens, Cn. Baebius[31]Tamphilus[32] , praetura et ipse functus, cum a puero quaesisset horas, Aulus Pompeius in Capitolio, cum deos salutasset, M'. uventius Thalna[33] consul, cum[34] sacrificaret[35] , C. Servilius Pansa, cum staret in foro ad tabernam hora diei[36] secunda[37] in P.[38] fratrem innixus, Baebius iudex, dum[39] vadimonium[40] differri[41] iubet, M. Terentius Corax, dum tabellas scribit in foro.
nec non et proximo anno, dum consular viro in aurem dicit, eques Romanus ante Apollinem eboreum qui est in foro Augusti, super omnes C. lulius medicus, dum inunguit, specillum per oculum trahens, A.[42] Manlius Torquatus consularis, cum[43] in cena[44] placentam adpeteret, L. Tuccius[45] medicus[46] Valla, dum mulsi potionem haurit, Appius Saufeius[47], e[48] balineo[49] reversus cum mulsum bibisset ovumque sorberet, P. Quintius Scapula, cum apud Aquilium Gallum cenaret, Decimus Saufeius scriba, cum domi suae pranderet.
comoediarum histrio[58] is, cum populo admodum placuisset natali die suo conviviumque haberet, edita[59] cena calidam potionem in pultario[60] poposcit simulque personam eius diei acceptam intuens coronam e[61]capite suo in[62] eam transtulit, tali[63] habitu rigens[64] nullo sentiente, done adcubantium[65] proximus tepescere[66] potionem admoneret.
[67]Haec felicia exempla, at contra miseriarum[68] innumera: L. Domitius clarissimae gentis apud Massiliam victus, Corfinii [69] captus ab eodem Caesare, veneno poto propter taedium vitae, postquam biberat[70], omni opere[71] ut viveret adnisus est. invenitur in actis, Felice russei[72] auriga elato, in rogum eius[73] unum e faventibus iecisse se[74] , frivolum dictu, ne hoc gloriae [75] artificis daretur, adversis studiis copia[76] odorum corruptum criminantibus. cum ante non multo M. Lepidus[77] nobilissimae stirpis, quem diverti[78] anxietate diximus mortuum, flam-[79] mae vi e[80] rogo eiectus recondi propter ardorem non potuisset[81] , iuxta sarmentis aliis nudus crematus est.