[1] Urtica quid esse invisius[2] potest? at[3] illa praeter oleum, quod in Aegypto ex ea fieri diximus, vel[4] plurimis scatet remediis. semen eius cicutae[5] contrarium esse Nicander adfirmat, item fungis vel[6] argento vivo, Apollodorus et salamandris[7] cum iure coctae testudinis, item adversari[8] hyoscyamo et serpentibus[9] et[10] scorpionibus. quin[11] ipsa illa[12] amaritudo mordax uvas in ore procidentesque vulvas et infantium sedes tactu resilire cogit, lethargicos expergisci tactis[13] cruribus magisque fronte.
[14] eadem canis morsibus addito sale medetur, sanguinem trita naribus indita sistit et magis radice. carcinomata et sordida ulcera sale admixto, item luxata sanat et panos, parotidas[15] carnesque ab ossibus recedentes. semen potum cum sapa[16] vulvam [17] strangulatis[18] aperit. profluvia[19] narium sistit inpositum. vomitiones in aqua mulsa sumptum a cena faciles praestat duobus obolis, uno autem in vino poto[20] lassitudines recreat[21].
[22]vulvae vitiis tostum acetabuli mensura, potum in sapa resistit stomachi inflationibus. orthopnoicis prodest cum melle et thoracem purgat eodem ecligmate[23] et lateri[24] medetur cum semine lini. addunt[25] hysopum[26] et piperis aliquid . inlinitur lieni, difficilem ventrem tostum cibo emollit.
[27]Hippocrates vulvam purgari poto[28] eo pronuntiat, dolore levari tosto[29] acetabuli mensura, dulci poto et inposito cum suco malvae, intestinorum animalia pelli[30] cum hydromelite[31] et sale, defluvia capitis semine inlito cohonestari[32]. articulariis [33] morbis et podagricis plurimi cum oleo vetere[34] aut folia cum ursino adipe trita[35] inponunt. ad[36] eadem radix tusa cum aceto non minus utilis, item lieni[37], et[38] cocta in vino discutit panos cum axungia vetere[39] salsa. eadem psilotrum[40] est sicca.
condidit laudes eius Phanias physicus, utilissimam cibis coctam conditamve[41] professus arteriae[42], tussi, ventris[43] destillationi, stomacho, panis, parotidibus, pernionibus, cum oleo sudorem[44], coctam cum conchyliis[45] ciere[46] alvum, cum tisana pectus purgare mulierumque menses[47] , cum sale ulcera, quae serpant[48] , cohibere.
[49] suco[50] quoque in usu est. expressus inlitus fronti sanguinem narium sistit, potus urinam ciet, calculos[51] rumpit, uvam[52] gargarizatus[53] reprimit. semen colligi messibus[54] oportet. Alexandrinum maxime laudatur. ad omnia haec et mitiores quidem teneraeque efficaces, sed praecipue silvestris[55] illa, et hoc[56] amplius lepras e facie tollit in[57] vino pota. si quadripes fetum[58] non admittat[59] , urtica naturam fricandam[60] monstrant.