[4] Miror[5] equidem[6] Aristotelem non modo credidisse praescita vitae[7] esse[8] aliqua in corporibus ipsis, verum etiam prodidisse. quae quamquam vana existimo nec sine cunctatione proferenda, ne in se quisque ea[9] auguria[10] anxie[11] quaerat, attingam[12] tamen, quia[13] tantus vir in doctrinis[14] non sprevit.
igitur vitae brevis signa ponit raros dentes, praelongos digitos, plumbeum colorem pluresque in manu incisuras [15] nec perpetuas. contra longae esse vitae incurvos umeris et in manu unam[16] aut[17] duas incisuras longas habentes[18] et plures quam XXXII dentes, auribus amplis. nec universa haec, ut arbitror, sed singula observat, frivola, ut reor[19], et volgo tamen narrata. addidit morum quoque spectus[20] simili modo apud nos Trogus, et ipse auctor e severissimis[21], quos verbis eius subiciam:
[22] Frons[23]quibus[24] est magna[25] subesse significat; quibus parva, mobilem[26][27]; quibus rotunda[28], iracundum, velut hoc vestigio tumoris[29] apparente. supercilia quibus porriguntur[30] in rectum, molles significant; quibus iuxta nasum flexa[31] sunt, austeros; quibus iuxta tempora inflexa, derisores[32]; quibus in totum demissa [33], malivolos et invidos.
[34] oculi quibus utrimque [35] sunt longi, malificos moribus[36] esse indicant; qui carnosos[37] a[38] naribus angulos habent, malitiae notam[39] praebent: candida[40] pars extenta notam inpudentiae [41] habet[42]; qui identidem operiri[43] solent, inconstantiae . oricularum[44] magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. hactenus Trogus.