[1] Glaucion[2] in Syria et Parthia nascitur, humilis herba, densis foliis fere papaveris , minoribus tamen sordidioribusque, odoris taetri, gustus amari[3] cum adstrictione[4]. granum habet crocei[5] coloris . hoc in olla fictili luto circumlita[6] in clibanis calfaciunt , deinde exempto sucum exprimunt[7] eiusdem nominis . usus et[8] suci et foliorum, si terantur, adversus epiphoras, quae universo[9] impetu cadant[10]. hinc temperatur[11] collyrium, quod medici dia glauciu[12] vocant.—(lactis[13] quoque ubertas intermissa restituitur; sumitur huius rei[14] causa ex aqua).
[22] duo[23] autem genera sunt: femina existimatur cuius radicibus ceu[24] balani[25] longiores circiter VIII aut[26] VI adhaerent. mas plures non habet, quoniam[27] una radice nixus est palmi[28] altitudine, candida, quae[29] gustu adstringit . feminae folia[30] murram redolent et densiora sunt. nascuntur in silvis. tradunt nocte effodiendas, quonian interdiu periculosum sit pico Martio inpetum in oculos faciente; radix vero cum effodiatur, periculum esse, ne sedes[31] procidat[32], magna[33] vanitate ad ostentationem rei fictum arbitror. usus in iis[34] diversus.
[35] rubra grana rubentes[36] menses sistunt XV[37] fere pota in vino nigro. nigra grana vulvis[38] medentur ex passo aut vino totidem pota. radix omnes ventris dolores sedat in vino alvumque purgat, sanat opisthotonum, morbum regium, renes[39], vesicam, arteriam[40] autem et stomachum decocta in vino, alvumque sistit. estur[41][42] etiam[43]in[44] alimentis, sed in medendo IIII drachmae satis sunt.
grana nigra auxiliantur et suppressionibus nocturnis in vino pota quo dictum est numero, stomachicis[45] vero et rosionibus[46] et esse ea[47] et[48] inlinere prodest. suppurationes quoque discutiuntur, recentes[49] nigro semine, veteres rubro[50]. utrumque auxiliatur a serpente percussis et pueris contra calculos incipientes[51] stranguria.
— Gallidragam[56] vocat Xenocrates [57] leucacantho similem, palustrem[58] et spinosam, caule[59] ferulaceo, alto, cui[60] summo capite inhaereat[61] simile ovo. in hoc crescente[62] aestate[63] vermiculos[64] nasci tradit[65], quos pyxide[66] conditos adalligari[67] cum pane bracchio ab[68] ea parte, qua dens doleat, mireque ilico dolorem[69] tolli[70]. valere non diutius anno et[71] ita, si terrain non adtigerint[72].
Holcus in saxis[73] nascitur siccis. aristas habet in cacumine, tenui[74] culmo, quale hordeum restibile. haec circa caput alligata vel circa lacertum educit e corpore aristas. quidam ob id[75] aristida[76] vocant.— Hyoseris[77] intubo similis, sed minor et[78] tactu asperior, vulneribus contusa praeclare medetur.
[79] — Holosteon[80] sine duritia est herba, ex adverso appellata a Graecis sicut fel dulce, radice[81][82] tenuis usque in capillamenti speciem[83], longitudine IIII digitorum[84], ceu gramen foliis angustis, adstringens[85] gustu. nascitur in collibus terrenis. usus eius ad vulsa, rupta in vino potae[86]. volnera quoque conglutinat, nam et carnes, dum[87] cocuntur[88], addita.
[89] — Hippophaeston[90] nascitur in spinis, ex quibus fiunt aënae[91] fulloniae, sine cauliculo, sine flore, capitulis tantum inanibus et foliis parvis, multis[92], herbacei coloris. radiculae albae[93], molles. sucus earum exprimitur[94] aestate ad solvendam alvum in obolis, maxime in comitialibus morbis et tremulis, hydropicis, contra vertigines , orthopnoeas, paralysis incipientes.