multis inter haec aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque heliotropio , adianto, polio[1].
[2] Aliud rursus spicatarum genus, ex quo est achynops[3], alopecuros, stelephuros[4],—quam quidam ortygem vocant, alii plantaginem, de qua plura dicemus[5] inter medicas —, thryallis[6]. ex his alopecuros spicam habet mollem et lanuginem densam, non dissimilem vulpium caudis, unde et[7] nomen. proxima[8] ei est et[9] stelephuros [10], nisi quod illa particulatim floret. cichorion et similia circa terram folia habent; germinant[11] ab radice post vergilias.
[37] Notabilis et scillae crocique natura, quod, cum omnes herbae folium primum emittant[38], mox in caulem rotundentur, in his caulis prior[39] intellegitur quam folium. et in croco quidam flos inpellitur caule, in scilla vero caulis exit, deinde[40] ex eo flos emergit, eademque ter floret, ut diximus, tria tempora arationum ostendens. [41]
[46] Ceterae[47] eiusdem generis folio differunt: asphodelus [48] oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile , gladiolus simile nomini[49]. asphodelus[50] manditur et semine[51] tosto[52] et bulbo, set hoc in cinere tosto[53], dein sale et oleo addito, praeterea tuso[54] cum ficis, praecipua voluptate , ut videtur Hesiodo. tradunt[55] et ante portas villarum satum remedio esse contra veneficiorum noxiam[56]. asphodeli mentionem et Homerus fecit.
[57] radix eius napis[58] modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul acervatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci princepsque Pythagoras caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere , radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri[59] illud albucum vocant[60] et asphodelum hastulam[61] regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt.
idem oiston[67] adicit[68] a Graecis vocari, quam inter ulvas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis[69] usque[70] in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem[71] cypiron[72] vocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto[73] secari iubet ad radicem tertioque die in[74] sole siccari[75], done candidus fiat[76], cotidie autem ante solem occidentem in tectum referri , quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant.