[1] leoni praecipua generositas tunc[2] , cum colla armosque vestiunt iubae; id enim aetate contingit[3] e[4] leone conceptis. quos vero pardi generavere, semper insigni hoc carent; simili modo feminae. magna his[5] libido coitus[6] et ob hoc maribus ira. Africa haec maxime spectat, inopia aquarum ad paucos amnes[7] congregantibus se feris[8]. ideo[9] multiformes ibi animalium[10] partus[11] , varie feminis [12] cuiusque generis mares aut vi[13] aut voluptate[14] miscente: unde etiam vulgare Graeciae[15] dictum semper aliquid novi Africam adferre[16] .
[24]Aristoteles diversa tradit, vir quem in his magna secuturus ex parte praefandum reor. Alexandro Magno rege inflammato cupidine animalium naturas noscendi delegataque hac commentatione Aristoteli, summo in omni doctrina viro, aliquot[25] milia hominum in totius Asiae Graeciaeque tractu parere iussa[26] , omnium[27] quos venatus[28], aucupia[29] piscatusque[30] alebant quibusque vivaria[31], armenta, alvaria, piscinae, aviaria[32] in cura[33] erant, ne quid usquam genitum[34] ignoraretur ab eo. quos percunctando quinquaginta ferme volumina illa[35] praeclara de animalibus condidit. quae a me collecta in artum cum iis, quae ignoraverat, quaeso ut[36] legentes boni consulant, in universis rerum naturae operibus medioque clarissimi regum omnium desiderio cura nostra breviter[37] peregrinantes.
[38]is[39] ergo tradit[40] leaenam[41] primo fetu parere quinque catulos ac per annos singulis[42] minus, ab uno sterilescere. informes minimasque carnes magnitudine mustellarum esse initio, semenstres[43] vix ingredi[44] posse nec nisi[45] bimenstres[46] moveri; in Europa autem inter Acheloum tantum Mestumque[47] amnes leones esse, sed longe viribus praestantiores iis[48] quos Africa aut Syria gignant.
[49] Leonum duo genera, compactile et[50] breve crispioribus iubis. hos pavidiores esse quam longos[51] simplicique villo; eos contemptores vulnerum. urinam mares crure[52] sublato reddere ut canes. gravem odorem[53], nec minus halitum [54]. raros in potu vesci[55] alternis diebus, a saturitate interim triduo cibis carere. quae possint, in mandendo solida devorare, nec capiente aviditatem[56] alvo[57] coniectis[58] in fauces[59] unguibus extrahere aut[60] si fugiendum in[61] satietate[62] habeant[63] .
[64]vitam iis[65] longam docet argumento, quod plerique dentibus defecti[66] reperiantur. Polybius, Aemiliani comes, in senecta[67] hominem ab his adpeti refert, quoniam ad persequendas feras vires non suppetant[68]; tune obsidere Africae[69] urbes, eaque de causa cruci fixos vidisse se cum Scipione, quia ceteri metu[70] poenae similis absterrerentur eadem noxa.
[71] Leoni tantum ex feris clementia in supplices. prostratis parcit et, ubi saevit[72], in viros potius[73] quam in[74] feminas fremit , in infantes non nisi[75] magna fame. credit Iuba[76] pervenire intellectum ad eos precum[77]; in[78] captivam certe Gaetuliae reducem audivit[79] multorum in silvis impetum esse[80] mitigatum adloquio [81] ausae[82] dicere, se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi[83] ceterisque imperitantis[84], indignam[85] eius gloria praedam. varia circa hoc[86] opinio ex ingenio cuiusque vel casu, mulceri alloquiis[87] feras, quippe cum etiam[88] serpentes extrahi cantu cogique in poenam verum falsumne[89] sit, non vita[90] decreverit.
[91] leonum animi index cauda, sicut et equorum aures; namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. inmota[92] ergo placido[93], clemens[94] blandienti [95], quod rarum est: crebrior enim iracundia, cuius[96] in principio terra[97] verberatur[98], incremento terga ceu quodam incitamento [99] flagellantur. vis summa in pectore. ex omni vulnere sive ungue inpresso sive dente ater[100] profluit[101] sanguis. iidem satiati innoxii sunt.
[102] generositas in periculis maxime deprehenditur , non illo[103] tantum modo, quo[104] spernens tela diu se terrore solo tuetur[105] ac velut cogi testatur cooriturque[106] non tamquam periculo coactus, sed tamquam amentiae iratus[107]. illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urguente vi[108] contemptim restitansque cedit in campis et ubi spectari potest; idem ubi virgulta silvasque penetravit[109], acerrimo cursu fertur velut[110] abscondente[111] turpitudinem [112] loco[113]. dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur.
[114] vulneratus observatione mira[115] percussorem novit et in quantalibet[116] multitudine adpetit; eum vero, qui telum[117] quidem miserit, sed non[118] vulneraverit, correptum rotatumque[119] sternit nec vulnerat. cum pro catulis feta[120] dimicat, oculorum aciem traditur defigere[121] in terram, ne venabula expavescat.
[122][123]cetero[124] dolis carent et suspicione nec limis intuentur[125] oculis aspicique simili modo nolunt. creditum est a[126] moriente[127] humum morderi lacrimamque leto dari. atque hoc tale tamque[128] saevum[129] animal rotarum orbes circumacti currusque inanes et gallinaceorum cristae cantusque etiam magis terrent , sed maxime ignes. aegritudinem fastidii tantum sentit, in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente adnexarum[130] lascivia simiarum; gustatus[131] deinde sanguis in remedio est.
[137] Capere eos ardui erat quondam operis[138], foveisque maxime. principatu Claudii casus rationem docuit, pudendam paene talis[139] ferae[140] nomine, a[141] pastore[142] Gaetuliae[143] sago contra ingruentis[144] impetum obiecto[145], quod spectaculum in harenam protinus tralatum est, vix credibili[146] modo torpescente tanta illa feritate quamvis levi iniectu[147] operto capite, ita ut devinciatur non repugnans. videlicet omnis vis[148] constat in oculis, quo minus mirum sit[149] a Lysimacho Alexandri[150] iussu simul incluso strangulatum leonem.
[151][152] iugo[153] subdidit eos primusque Romae ad currum iunxit M. Antonius, et quidem civili bello, cum dimicatum esset in Pharsaliis[154] campis, non sine ostento[155] quodam[156] temporum[157] , generosos spiritus iugum subire illo[158] prodigio significante. nam quod ita[159] vectus est cum mima Cyt heride[160], super[161] monstra etiam illarum calamitatium[162] fuit. primus autem hominum leonem manu[163] tractare ausus et ostendere mansuefactum[164] Hanno e[165] clarissimis[166] Poenorum traditur damnatusque illo argumento, quoniam nihil non persuasurus vir tam artificis ingenii videbatur et male credi libertas ei, cui in[167] tantum cessisset etiam feritas.
Sunt vero[168] et fortuitae[169] eorum quoque clementiae exempla. Mentor[170] Syracusanus in Syria, leone obvio suppliciter volutante [171], attonitus pavore, cum refugienti[172] undique fera opponeret sese et vestigia lamberet adulanti[173] similis, animadvertit in pede eius tumorem vulnusque. extracto[174] surculo liberavit cruciatu.
pictura casum hunc testatur[175] Syracusis. simili modo Elpis[176] Samius natione in Africam delatus nave, iuxta litus conspecto leone hiatu minaci, arborem fuga[177] petit Libero patre invocato, quoniam tum[178] praecipuus votorum locus est, cum spei nullus est. set[179] neque profugienti[180], cum potuisset , fera institerat et procumbens ad arborem[181] hiatu, quo terruerat, miserationem[182] quaerebat. os morsu avidiore inhaeserat dentibus cruciabatque inedia[183], non tantum[184] poena[185] in ipsis eius telis, suspectantem[186] ac velut mutis precibus orantem[187], dum[188] fortuitis[189] fidens[190] non est contra feram multoque [191] diutius miraculo quam[192] metu cessatum[193] est.
[194] degressus[195] tandem evellit praebenti et qua[196] maxime opus esset adcommodanti [197]. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit[198], retulisse gratiam venatus[199] adgerendo[200]. qua[201] de causa Libero patri templum in Samo Elpis[202] sacravit, quod ab eo[203] facto Graeci[204]κεχηνότος διονύσου[205] appellavere. miremur[206] postea vestigia hominum[207] intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere[208] aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.