[1] Pretium hominis[2] in servitio geniti[3] maximum ad hanc[4] diem, quod equidem conpererim[5], fuit grammaticae artis, Daphnin Attio[6] Pisaurense vendente et M. Scauro principe civitatis III[7]DCC[8] licente. excessere hoc in nostro aevo , nec modice, histriones[9] , sed hi[10] libertatem suam mercati,
[11]quippe cum iam apud maiores Roscius histrio II D annua meritasse prodatur, nisi si[12] quis in hoc loco desiderat Armeniaci belli paulo ante propter Tiridaten gesti dispensatorem, quem Nero III |CXXX| manumisit. sed hoc pretium belli, non hominis, fuit tam Hercules[13] quam libidinis, non formae[14], Paezontem[15] e spadonibus Seiani[16] III |D???| mercante[17]Clutorio[18] Prisco. quam quidem iniuriam lucri fecit ille mercatus in luctu civitatis, quoniam arguere nulli vacabat.