iam vero infici vestes scimus admirabili fuco, atque, ut sileamus[1] Galatiae, Africae, Lusitaniae grani[2] coccum imperatoriis[3] dicatum paludamentis, transalpina Gallia herbis Tyria[4] atque conchylia[5] tinguit et[6] omnes alios colores. nec quaerit in profundis murices seque obiciendo[7] escam, dum praeripit[8], beluis marinis[9] intacta etiam ancoris scrutatur vada, ut inveniat per quod facilius matrona adultero placeat, corruptor [10] insidietur nuptae[11]:
stans et in sicco carpit[12], quo frugem[13] modo[14]. sed culpant[15] ablui[16] usu; alioqui[17] fulgentius instrui poterat luxuria, certe innocentius.
Non est[18] nunc propositum ista consectari, nec committemus[19], ut subiciendo viliora[20] luxuriam utilitate[21] circumscribamus , dicturi et alias[22] herbis tingui parietes nec pingi[23] lapide. nec tinguendi[24] tamen rationem omisissemus[25], si umquam ea[26] liberalium artium fuisset.
[27] interim fortius agetur, auctoritasque, quanta debet, etiam[28] surdis, hoc est ignobilibus [29], herbis perhibebitur, siquidem auctores imperii Romani conditoresque immensum quiddam et hinc[30] sumpsere, quoniam non aliunde sagmina in remediis publicis fuere et in sacris legationibusque[31] verbenae[32]. certe utroque[33] nomine idem[34] significatur, hoc est gramen ex arce cum sua terra evolsum, ac semper e legatis[35], cum ad hostes clarigatumque mitterentur, id est res[36] raptas dare repetitum, unus utique verbenarius vocabatur.