[1] Pirorum omnium cibus, etiam valentibus onerosus , aegris vini quoque modo negatur. decocta[2] eadem mire salubria et grata, praecipue Crustumina; quaecumque vero cum melle decocta stomachum adiuvant. fiunt[3] cataplasmata e piris[4] ad discutienda corporum vitia, et decocto [5] eorum ad duritias utuntur. ipsa adversantur boletis atque[6] fungis pelluntque[7] pondere et pugnante suco.— Pirum silvestre tardissime maturescit.
[8] conciditur suspensumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum eius potu praestat. decocuntur et folia cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos[9] etiamnum[10] efficacius proficit.—Mala piraque iumentis portatu[11] mire gravia sunt vel pauca[12]. remedio aiunt[13] esse, si prius edenda dentur aliqua[14] aut utique ostendantur.
[15] Fici sucus lacteus aceti naturam habet, itaque coaguli modo lac contrahit. excipitur ante[16] maturitatem pomi et in umbra siccatur ad aperienda ulcera, cienda menstrua adpositu[17] cum luteo ovi aut potu cum amylo. podagris inlinitur cum farina Graeci[18] feni et aceto. piles quoque detrahit palpebrarumque scabiem emendat, item licbenas et psoras.
[19] alvum solvit. lactis ficulni natura adversatur [20] crabronum vesparumque et similium venenis, privatim scorpionum. idem cum axungia verrucas tollit[21]. folia et[22] quae non maturuere fici[23] strumis inlinuntur omnibusque, quae[24] emollienda[25] sint[26] discutiendave; praestant hoc et per se folia. et alius usus eorum[27] in fricando lichene et alopeciis [28] et[29] quaecumque exulcerari opus sit[30].
[31] et adversus canis morsus ramorum teneri cauliculi cuti inponuntur. iidem cum melle ulceribus, quae ceria[32] vocantur, inlinuntur . extrahunt infracta ossa cum papaveris silvestris foliis; canum rabiosorum morsus folio trito ex aceto restingunt[33]. e nigra fico[34] candidi cauliculi inlinuntur furunculis, muris aranei morsibus[35] cum cera. cinis[36] earum e foliis gangraenis consumendisque quae[37] excrescant[38].
[39] fici[40] maturae urinam cient, alvum solvunt, sudorem mtovent papulasque[41], ob id autumno insalubres[42], quoniam sudantia huius cibi opera corpora perfrigescunt[43]. nec stomacho utiles, set[44] ad breve tempus, et voci contrariae[45] intelleguntur. novissimae salubriores quam primae, medicatae vero numquam. iuvenum vires augent[46], senibus meliorem valitudinem faciunt minusque rugarum. sitim sedant, calorem refrigerant, ob id non negandae in febribus constrictis, quas stegnas vocant [47].
[48] siccae fici stomachum laedunt, gutturi et faucibus magnifice utiles. natura his excalfaciendi. sitim adferint, alvum molliunt, rheumatismis eius et stomacho contrariae, vesicae semper utiles et anhelatoribus[49] ac suspiriosis, item iocinerum[50], renium, lienum vitiis. corpus et vires adiuvant; ob id antea[51] athletae hoc cibo pascebantur—Pythagoras exercitator primus ad carnes eos[52] transtulit—;
[53] recolligentes [54] se a longa valitudine utilissime[55]. item[56] comitialibus[57] et hydropicis omnibusque[58], quae maturanda aut[59] discutienda sint[60], inponuntur, efficacius calce aut nitro aut iri[61] admixta[62]. coctae[63] cum hysopo pectus purgant, pituitam, tussim veterem , cum vino autem sedem[64] et tumores[65] maxillarum. ad[66] furunculos, panos, parotidas decoctae inlinuntur. utile et[67] decocto[68] fovere earum, femiinasque[69] decocto[70] eodem cum[71] faeno[72] Graeco.
[73] utiles sunt et pleuriticis[74] ac[75] peripneumonicis [76][77], cum ruta coctae torminibus[78]. prosunt tibiarum ulceribus cum aeris flore, et parotidi[79], pterygiis[80] cum punico malo, ambustis, pernionibus cum cera, hydropicis coctae in[81] vino et cum[82] absinthio[83] et farina[84] hordeacia. nitro addito manducatae alvum solvunt. scorpionum[85] ictibus cum[86] sale tritae inlinuntur. carbunculos extrahunt in vino coctae et inpositae. carcinomati[87], si sine ulcere sit[88], quam pinguissimam ficum inponi paene singulare remedium est, item phagedaenae.
[89] cinis non ex alia arbore acrior. purgat [90], conglutinat, replet[91], adstringit[92]. bibitur et ad discutiendum sanguinem concretum, item percussis, praecipitatis , ruptis, convulsis[93] cineris[94] cyathus in[95] singulis aquae et olei. datur tetanicis et spasticis[96], item potus vel infusus coeliacis et dysintericis. et si quis eo cum oleo perunguatur , excalfacit. idem[97] cum cera et rosaceo subactus ambustis[98] cicatricem tenuissimam obducit. lusciosos ex oleo inlitus[99] emendat dentiumque vitia crebro fricatu. produnt etiam,
[100] si quis inclinata arbore supino ore aliquem nodum[101] eius morsu abstulerit nullo vidente atque cum aluta inligatum licio e[102] collo suspenderit, strumas et parotidas discuti[103]. cortex tritus cum oleo ventris ulcera[104] sanat. crudae[105] grossi verrucas[106], thymos[107] nitro, farina additis tollunt. spodi vicem exhibet fruticum a radice exeuntium cinis. bis lotus[108] adiecto psimithio[109] digeritur[110] in pastillos ad ulcera oculorum et scabritiam[111].
[112] Caprificus etiamnum[113] multo efficacior fico; * surculo [114] quoque eius lacte[115] coagulatur in caseo[116]. *lactis minus habet[117] *; exceptum id coactumque[118] in duritiam suavitaten carnibus[119] adfert fricatu. dilutum[120] aceto miscetur exulceratoriis medicamentis. alvum solvit, vulvam cum amylo aperit, menses[121] ciet cum luteo ovi. podagricis cum farina Graeci feni inlinitur. lepras, psoras, lichenas, lentigines expurgat, item venenatorum ictus et canis morsus.
[122] dentium quoque dolori hic sucus adpositus in lana prodest aut in cava[123] eorum additus. cauliculi et folia admixto ervo contra marinorum venena prosunt; adicitur et vinum. bubulas carnes additi caules magno ligni conpendio percoquunt . grossi[124] inlitae[125] strumas et omnem[126] collectionem emolliunt et discutiunt; aliquatenus et folia. quae mollissima sunt[127] ex iis[128], cum aceto ulcera manantia et[129] epinyctidas, furfures sanant.
[130] cum melle foliis ceria[131] sanant[132] et canis morsus recentes, cum vino phagedaenas[133] ; cum papaveris foliis ossa extrahunt. grossi[134] caprifici inflammationes[135] discutiunt [136] suffitu—resistunt et sanguini taurino poto et psimithio[137] et lacti coagulato potae—, item[138] in aqua decoctae atque inlitae parotidas[139]. cauliculi aut grossi eius quam minutissimae ad scorpionum ictus e vino bibuntur.
[140] lac quoque instillatur plagae et folia inponuntur, item adversus murem araneum. cauliculorum cinis uvam faucium sedat, arboris ipsius cinis ex melle rhagadia[141], radix defervefacta in vino dentium dolores. hiberna caprificus[142] in aceto cocta et trita inpetigines tollit. inlinuntur ramenta e ramo[143] sine cortice quam minutissima ad scobis modum.
[144] caprifico quoque medicinae unius miraculum additur: corticem[145] eius intumescentem[146] puer impubis si[147] defracto ramo[148] detrahat dentibus[149], medullam ipsam adalligatam ante solis ortum prohibere strumas. caprificus tauros quamlibet feroces collo eorum circumdata in tantum mirabili . natura[150] conpescit, ut inmobiles praestet.
[151] Herbam quoque[152] Graeci erinon[153] vocant, reddendam[154] in hoc loco propter gentilitatem. palmum alta est, cauliculis quinis fere, ocimi similitudine; flos candidus[155], semen nigrum, parvum. tritum cum Attico melle oculorum epiphoris medetur. suci instillatio[156] —decerpta enim[157] manat lacte[158] multo dulci[159] herba—perquam utilis aurium dolori nitri exiguo addito. folia resistunt venenis.
[160] Pruni[161] folia decocta[162] tonsillis, gingivis, uvae prosunt [163], in vino decocta[164] et vehementius[165], subinde conluto ore[166]. ipsa pruna alvum molliunt, stomacho non[167] utilissima, sed brevi momento.
Utiliora persica sucusque eorum[168], etiam[169] in vino aut in aceto[170] expressus. neque[171] alius eis[172] pomis innocentior cibus; nusquam minus odoris, suci plus, qui tamen sitim[173] stimulet..... folia eius trita inlita haemorrhagian[174] sistunt. nuclei[175] persicorum cum oleo et aceto capitis doloribus inlinuntur.
[176] Silvestrium quidem prunorum bacae, vel e radice cortex, in vino austero si decoquantur[177] ita, ut tries ex hemina supersit, alvum sistunt et tormina. satis est singulos cyathos decocti sumi[178].— Et in his[179] et sativis prunis est limus arborum, quem Graeci lichena appellant rhagadiis[180] et condylomatis mire utilis.
Mora, in Aegypto et Cypro sui generis, ut diximus , largo suco abundant summo cortice desquamato;[181] altior[182] plaga sicca est[183] mirabili natura. sucus adversatur[184] venenis serpentium, prodest dysintericis, discutit panos omnesque collectiones, vulnera conglutinat, capitis dolores sedat, item aurium. splenicis[185] ibitur atque inlinitur et contra perfrictiones.
[186] celerrime teredinem sentit. neque[187] apud nos suco minor usus: adversatur aconito[188] et araneis in vino potus; alvum solvit, pituitas taeniasque[189] et similia ventris animalia extrahit. hoc idem praestat et cortex tritus. folia tingunt capillum cum fici[190] nigrae et vitis cortice ve[191] simul coctis aqua caelesti. pomi ipsius sucus alvum solvit protinus. ipsa poma ad praesens stomacho utilia[192], refrigerant, sitim faciunt; si non superveniat alius cibus, intumescunt[193]. ex inmaturis sucus sistit alvum, veluti animalis alicuius in hac arbore observandis miraculis quae in natura eius diximus. [194]
[195] Fit ex pomo panchrestos stomatice, eadem ar- teriace appellata, hoc modo: sextarii III suci e[196] pomo leni vapore ad crassitudinem mellis rediguntur; post additur[197] omphacii[198] aridi pondus $X$ II aut murrae $X$ I, croci $X$ I; haec simul trita miscentur decocto[199]. neque est aliud oris, arteriae, uvae[200], stomachi iucundius remedium. fit et alio modo[201] : suci[202] sextarii II, mellis Attici sextarius decoquuntur ut supra diximus.
[203] Mira sunt praeterea quae produntur: prima[204] germinatione , priusquam in[205] folia exeant, sinistra decerpi[206] futura poma[207]. ricinos[208] Graeci vocant. hi terram si non attigere[209], sanguinem sistunt adalligati[210], sive ex vulnere fluat sive ore ive naribus sive haemorrhoidis[211]. ad hoc servantur repositi .
[212] idem praestare[213] et ramus dicitur luna plena defractus incipiens fructum habere, si terram non[214] adtigerit, privatim mulieribus adalligatus[215] lacerto contra abundantiam mensum. hoc et quocumque tempore ab ipsis decerptum ita, ut terram non adtingat[216], adalligatumque existimant praestare. folia mori trita aut arida decocta serpentium ictibus inponuntur ; aeque[217] potu proficitur. scorpionibus adversatur e radice corticis[218] sucus ex vino aut posca potus. reddenda est et antiquorum conpositio.
[219] sucum[220] expressum pomi maturi inmaturique mixtum coquebant vase aereo ad mellis crassitudinem. aliqui murra adiecta et cupresso praeduratum[221]in vaso sole[222] torrebant, permiscentes spatha[223] ter die. haec erat stomatice, qua[224] et vulnera ad cicatricem perducebant[225]. alia ratio suci[226] : siccato exprimebant pomo, multum sapori opsoniorum[227] conferentem[228], in medicina vero contra nomas et pectoris pituitas et[229] ubicumque opus esset adstringi viscera. dentes quoque conluebant eo.
[233] Cerasia alvum molliunt, stomacho inutilia; eadem siccata alvum sistunt, urinam cient. invenio apud auctores[234], si quis matutino roscida cum suis nucleis devoret , in tantum levari alvum, ut pedes morbo liberentur.
Mespila[235] exceptis setaniis, quae malo propiorem[236] vim habent, reliqua adstringunt stomachum sistuntque alvum . item sorba sicca, nam recentia[237] stomacho et alvo citae prosunt.