[1] Non esset mellis auctoritas in pretio minor quam laseris, ni[2] ubique nasceretur. illud ipsa fabricata est[3] natura, sed huic gignendo animal, ut diximus, innumeros[4] ad usus, si quotiens misceatur aestimemus. prima propolis alvorum[5], de qua diximus, aculeos et omnia infixa[6] corpori extrahit, tubera discutit, dura concoquit, dolores nervorum[7] mulcet ulceraque iam desperantia cicatricem [8] cludit[9].
[10] mellis quidem ipsius natura talis est, ut putrescere corpora non sinat. iucundo[11] sapore atque non aspero, alia quam salis natura, faucibus, tonsillis, anginae omnibusque[12] oris[13] desideriis[14] utilissimum arescentique in febribus linguae, iam vero peripneumonicis, pleuriticis[15] decoctum [16][17], item vulneribus, a serpente percussis et contra venena, fungos, paralyticis[18] in mulso, quamquam[19] suae mulso dotes constant. mel auribus instillatur cum rosaceo, lendes et foeda capitis animalia necat.
usus despumati semper aptior, stomachum tamen inflat[20], bilem auget, fastidium creat. et oculis per se inutile aliqui arbitrantur; rursus[21] quidam angulos exulceratos melle tangi suadent. mellis causas atque differentias nationesque et indicationem[22] in apium ac deinde florum natura diximus, cum ratio[23] operis dividi cogeret miscenda rursus naturam rerum pernoscere volentibus[24].
[25] In mellis operibus et aqua[26] mulsa debet tractari. duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. repentina despumato[27] melle praeclaram utilitatem habet in cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta[28], viribus recreandis , ore[29] stomachoque mulcendo, ardores[30] refrigerando. frigidam[31] enim dari utilius ventri[32] molliendo. invenio apud auctores, decoctum[33] bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci[34], quos illi dixere micropsychos[35].
[36] ut est[37] ratio subtilitatis inmensae a Platone descendens, corpusculis rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus[38] ad[39] aliorum naturam[40] accedentibus[41], ideo non eadem omnibus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam et in siti[42]. ergo et haec animi[43] asperitas[44], seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito[45] transitu[46] spiritus et molliore facto meatu, ne scindat euntem redeuntemque[47]. experimenta[48] in se cuique: nullius non ira luctusque[49] , tristitia[50] et omnis animi impetus cibo mollitur , ideoque observanda sunt quae non solum corporum medicinam, sed et morum habent[51].
[52] Aqua mulsa et tussientibus utilis traditur, calefacta [53] invitat[54] vomitiones, contra venenum psimithii[55] salutaris addito oleo, item contra hyoscyami[56] cum lacte maxime asinino, et contra halicacabi[57], ut diximus. infunditur[58] et auribus et genitalium fistulae[59]. vulvis inponitur cum pane molli, subitis tumoribus, luxatis[60] leniendisque[61] omnibus . inveteratae[62] usum[63] damnavere posteri, minus innocentem [64] aqua[65] minusque vino firmum; longa tamen vetustate transit in vinum, ut constat inter omnes, stomacho inutilissimum nervisque contrarium.
[66] Semper[67] mulsum ex vetere[68] vino utilissimum, facillimeque cum melle concorporatur[69], quod in dulci numquam evenit. ex austero factum non inflat[70] stomachum, neque ex decocto melle, minusque implet[71], quod fere evenit ; adpetendi[72] quoque revocat aviditatem cibi. alvum mollit frigido potu, pluribus calido sistit, corpora auget.
[73] multi senectam longam mulsi[74] tantum intrita toleravere, neque alio ullo cibo, celebri[75] Pollionis Romili[76] exemplo. centensimum annum excedentem eum divus Augustus hospes interrogavit, quanam[77] maxime ratione vigorem[78] illum animi corporisque custodisset. at[79] ille respondit: intus mulso, foris oleo. Varro regium cognominatum arquatorum[80] morbum tradit, quoniam mulso curetur.
[81] Melitites quo fieret modo ex musto et melle[82], docuimus in ratione vini. saeculis iam fieri non arbitror[83] hoc genus, inflationibus obnoxium. solebat tamen inveteratum alvi causa dari in febre[84] , item articulario morbo et[85] nervorum infirmitate[86] laborantibus et mulieribus vini abstemiis[87].
[88] Mellis[89] naturae adnexa cera est, de cuius origine[90], bonitate, nationibus suis locis diximus. omnis autem[91] mollit, calefacit[92], explet corpora. recens melior. datur in sorbitione dysintericis, favique ipsi in pulte alicae prius tostae. adversatur lactis[93] naturae, ac[94] milii magnitudine decem grana cerae hausta[95] non patiuntur coagulari lact[96] in stomacho[97]. si inguen[98] tumeat[99], albam ceram in pube fixisse remedio est.
Nec huius usus, quos[100] mixta aliis praestat, enumerare possit medicina, sicuti nec ceterorum, quae cum aliis prosunt. ista[101], ut diximus, ingeniis constant[102]. non fecit[103] ceratum[104], malagmata, emplastra, collyria, antidota parens illa ac divina rerum artifex; officinarum haec, immo verius avaritiae commenta sunt. naturae quidem opera absoluta atque perfecta gignuntur, paucis ex causa, non ex coniectura rebus adsumptis, ut[105] suco aliquo sicca temperentur [106] ad meatus aut corpore alio[107] umnentia ad nexus[108].
scripulatim quidem colligere ac miscere vires non coniecturae humanae opus, sed inpudentiae est. nos nec Indicarum Arabicarumque mercium aut externi[109] orbis adtingimus medicinas . non placent remediis tam longe nascenlia, non nobis gignuntur[110], immo ne illis quidem; alioqui[111] non venderent . odorum causa unguentorumque et deliciarum, si place, etiam superstitionis gratia emantur[112], quoniam ture supplicamus et costo. salutem quidem sine istis posse constare[113], vel ob id probabiimus, ut[114] tanto magis sui[115] delicias pudeat.