in medio eius fere sunt Atramitae [3], pagus Sabaeorum capite regni Sabota in monte excelso , a quo octo mansionibus distat regio eorum turifera[4] Sariba[5] appellata[6]; hoc significare Graeci mysterium dicunt. spectat ortus[7] solis aestivi, undique rupibus invia et a dextera [8] mari[9] scopulis inaccesso[10]. id solum e rubro lacteum traditur.
[11] silvarum longitude est schoeni[12]XX, latitudo dimidium eius. schoenus patet Eratosthenis ratione stadia XL, hoc est p. V???, aliqui XXXII[13] stadia singulis schoenis dedere . attolluntur colles alti, decurruntque et in plana arbores sponte natae. terram argillosam esse convenit, raris fontibus ac nitrosis.
[14] attingunt et Minaei[15], pagus alius, per quos evehitur uno tramite angusto. hi primi[16] commercium turis fecere maximeque exercent, a quibus et Minaeum dictum est. nec praeterea Arabum alii turis arborem vident , ac ne horum quidem omnes, feruntque[17]III[18] non[19] amplius esse familiarum quae[20] ius[21] per successiones id sibi[22] vindicent [23]; sacros vocari ob id nec ullo congressu feminarum funerumque, cum incidant[24] eas arbores aut metant, pollui atque ita religionem mercis[25] augeri. quidam promiscuum tus[26] iis[27] populis esse tradunt in silvis, alii per vices annorum dividi.
[30] Graecorum exempla variant [31]: alii folio piri, minore dumtaxat et herbidi coloris[32], prodidere , alii lentisco similem subrutilo folio[33], quidam terebinthum esse, et hoc visum Antigono regi allato frutice. Iuba rex iis voluminibus, quae scripsit ad C[34]. Caesarem Augusti filium ardentem fama Arabiae, tradit contorti esse caudicis, ramis aceris maxime Pontici, sucum amygdalae modo emittere[35], talesque in Carmania apparere et in Aegypto satas[36] studio[37] Ptolemaeorum[38] regnantium.
[39] cortice lauri esse constat; quidam[40] et folium simile dixere: talis certe[41] fuit arbor Sardibus[42], nam et Aiae reges serendi curam habuerunt. qui mea aetate legati[43] ex Arabia venerant[44], omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem[45] enodi fruticare trunco.
[46] Meti semel anno solebat minore occasione vendendi ; iam[47] quaestus alteram vindemiam[48] adfert. prior atque naturalis vindemia circa canis ortum flagrantissimo aestu, incidentibus qua maxime videatur esse praegnas[49] tenuissimusque tendi cortex. laxatur hic plaga, non adimitur; inde prosilit spuma pinguis. haec concreta densatur, ubi loci natura poscat, tegete palmea excipiente, aliubi area circumpavita [50]. purius illo modo, sed hoc ponderosius. quod in arbore haesit[51], ferro depectitur, ideo corticosum.
silva divisa certis portionibus mutua innocentia tuta est: nemo[52] saucias arbores custodit, nemo furatur alteri. at Hercules Alexandriae , ubi[53] tura interpolantur, nulla satis custodit diligentia officinas. subligaria signantur opifici[54]; persona additur capiti densusve reticulus; nudi emittuntur: tanto minus fidei apud nos poena[55] quam apud illos silvae habent!
[56] autumno legitur ex[57] aestivo partu; hoc purissimum, candidum. secunda[58] vindemia est vere, ad eam hieme corticibus incisis. rufum hoc exit nec conparandum priori. illud carfiathum[59], hoc dathiathum [60] vocant. creditur et novellae arboris candidius esse[61], sed veteris odoratius[62]. quidam[63] et in[64] insulis melius putant, gigni, Iuba in insulis negat nasci.
[65][66] quod ex eo rotunditate guttae pependit, masculum vocamus, cum alias non fere mas vocetur ubi non sit femina; religioni tributum, ne sexus alter usurparetur. masculum aliqui putant a specie testium[67] dictum. praecipua autem gratia[68] mammoso, cum haerente[69] lacrima priore consecuta[70] alia miscuit se[71]. singula haec manum inplere solita invenio[72], cum minore[73] deripiendi[74] aviditate lentius nasci liceret.
[75] Graeci stagonian[76] et atomum tali modo appellant, minorem autem orobian[77]. micas concussu elisas mannam vocamus. etiamnum[78] tamen inveniuntur guttae quae tertiam[79] partem mnae[80], hoc est XXVIII[81] denariorum pondus, aequent. Alexandro Magno in pueritia sine parsimonia tura inerenti aris paedagogus Leonides dixerat, ut illo modo, cum devicisset turiferas gentes, supplicaret . at ille Arabiae[82] potitus ture onustam navem misit et[83] exhortatus est, ut large deos adoraret[84].
[85] tus collectum[86] Sabotam[87] camelis convehitur, porta ad id una patente. degredi [88] via capital[89] reges[90] fecere[91]. ibi decumas deo quem vocant [92] Sabin[93] mensura, non pondere, sacerdotes capiunt, nec ante mercari licet: inde inpensae publicae[94] tolerantur; nam et benigne certo dierum[95] numero deus hospites pascit. evehi non potest nisi per Gebbanitas[96], itaque et horum regi penditur vectigal.
caput eorum Thomna abest a Gaza[97], nostri litoris in Iudaea oppido, |XXIIIII|[98].XXXVII[99] . D[100] p., quod dividitur in mansiones camelorum LXV[101]. sunt et quae sacerdotibus dantur portiones scribisque regum certae. sed praeter hos et custodes satellitesque et ostiarii[102] et ministri[103] populantur.
[104] iam quacumque iter est aliubi pro aqua, aliubi pro pabulo aut pro mansionibus variisque portoriis pendunt, ut sumptus in singulas[105] camelos $X$ DCLXXXVIII ad nostrum litus colligat, iterumque imperii nostri publicanis[106] penditur. itaque optimi turis libra $X$ VI pretium habet[107], secundi[108] $X$ V, tertii[109] $X$ III. adulteratur[110] apud nos resinae candidae gemma[111] perquam simili[112], sed deprehenditur quibus dictum est modis.