[1] Verum hortis coronamentisque maxime alvaria et apes conveniunt, res praecipui quaestus conpendiique [2], cum favet[3]. harum ergo causa oportet serere thymum , apiastrum, rosam, violas, lilium, cytisum, fabam, erviliam[4], cunilam[5], papaver, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen[6]. ea est autem[7] folio candido[8], incurvo, cubitalis, capite concavo mellis sucum habente[9]. horum[10] floris avidissimae sunt atque etiam sinapis,
Mirum est dignumque memoratu[21] de alimentis quod conperi. Hostilia vicus adluitur Pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt navibus alvos noctibusque ad[22] quina milia passuum contrario amne[23] subvehunt. egressae luce apes pastaeque ad naves cotidie remeant[24] mutantes locum, donec pondere ipso pressis navibus plenae alvi intellegantur revectisque eximantur[25] mella.