[1] Somni quaestio non obscuram coniectationem habet. in terrestribus omnia quae coniveant[2] dormire manifestum est. aquatilia quoque exiguum quidem, etiam qui de ceteris dubitant, dormire tamen existimant[3], non oculorum argumento, quia[4] non habent genas, verum ipsa quiete[5] cernuntur placida ceu[6] soporata neque aliud[7] quam caudas[8] moventia et ad tumultum aliquem expavescentia.
[14] Homo genitus premitur somno per aliquot menses , dein longior in dies vigilia. somniat[15] statim infans; nam et pavore expergiscitur et suctum[16] imitatur. quidam vero numquam, quibus mortiferum fuisse signum contra consuetudinem somnium[17] invenimus exempla. magnus hic in vita[18] locus et diversis refertus[19] documentis, utrumne sint aliqua praescita animi quiescentis, quae[20] fiant ratione, an fortuita res sit ut pleraque. si[21] exemplis agatur, profecto paria fiant. a vino[22] et a cibis proxima atque in redormitione[23] vana esse visa prope convenit. est autem somnus nihil aliud quam animi in medium sese[24] recessus[25].