[1] Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus[2] in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae[3], quae in Reatino agro nascuntur, separatim[4] Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas.