[1] Inter pauca nitidioris[2] vitae instrumenta haec arbor est[3], quapropter insistendum ei quoque paululum[4] videtur. nota etiam[5] Homero fuit. thyon[6] Graece[7] vocatur, ab aliis[8] thya[9]. hanc itaque inter odores uri tradidit[10] in deliciis Circae[11], quam deam volebat intellegi, magno errore eorum qui odoramenta in eo vocabulo accipiunt, cum praesertim eodem versu cedrum laricemque una tradat uri[12], quo[13] manifestum est de arboribus tantum locutum.
[14] Theophrastus, qui proximus[15] a Magni Alexandri aetate scripsit[16] haec[17] circa urbis Romae annum[18] CCCCXXXX, magnum iam huic arbori[19] honorem tribuit, memoratas[20] ex ea[21] referens templorum veterum contignationes quandamque inmortalitatem materiae in tectis contra vitia omnia incorruptae[22].