[1] In Asso[2] Troadis sarcophagus lapis fissili vena scinditur. corpora defunctorum condita in eo absumi constat intra XL diem exceptis dentibus. Mucianus specula[3] quoque et strigiles[4] et vestes et calciamenta inlata[5] mortuis[6] lapidea fieri auctor est. eiusdem[7] generis et in Lycia saxa sunt et in oriente[8], quae viventibus quoque adalligata erodunt corpora.
[9] Mitiores[10][11] autem servandis corporibus nec absumendis chernites[12] ebori simillimus, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum[13] ponderosus[14], qui porus[15] vocatur. Theophrastus auctor est et tralucidi[16] lapidis[17] in Aegypto, quem[18] Chio[19] similem[20] ait[21]. fortassis tunc fuerit, quoniam et desinunt et novi reperiuntur.
Assius[22] gustatu[23] salsus podagras lenit, pedibus in vas[24] ex eo cavatum[25] inditis. praeterea omnia crurum vitia in iis lapicidinis sanantur, cum in metallis omnibus crura vitientur[26].
[27] eiusdem lapidis flos appellatur[28], in farinam[29] mollis[30] ad quaedam perinde efficax. est autem similis pumici rufo. admixtus cerae Cypriae[31] mammarum vitia sanat, pici autem resinaeve strumas et panos discutit. prodest et phthisicis[32] linctu[33]. cum melle vetera ulcera ad cicatrices perducit, excrescentia erodit et a[34] bestiarum morsu[35] repugnantia curationi[36] suppurata siccat. fit cataplasma ex eo podagricis mixto fabae lomento.