Oleam[2] Theophrastus e celeberrimis Graecorum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL negavit nisi intra XXXX passuum ab mari[3] nasci, Fenestella vero[4] omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut[5] Africa Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII[6], quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hispaniasque medias.
[16] minus ea miretur qui sciat post annos[17] XXII Cn. Pompeio[18] III[19] cos. oleum[20] provinciis Italiam misisse. Hesiodus[21] quoque, in primis culturam[22] agrorum docendam arbitratus vitam, negavit oleae satorem fructum ex ea[23] percepisse quemquam[24]: tam[25] tarda tunc res erat. at nune etiam in plantariis ferunt[26], translatarumque altero anno decerpuntur[27] bacae. Fabianus negat provenire in frigidissimis oleam[28][29] neque in calidissimis.
[38] consequens earum vindemia est arsque vel maior olei[39] musta temperandi. ex eadem quippe oliva differunt suci. primum omnium cruda[40]dat[41] atque[42] nondum inchoatae maturitatis[43]; hoc sapore praestantissimum. quin et ex[44] eo prima unda preli lautissima[45] ac deinde per deminutiones[46], sive in sportis[47] prematur sive, ut nuper inventum est, exilibus regulis pede incluso.
[48] quanto maturior baca, tanto pinguior sucus minusque gratus. optima autem aetas ad decerpendum inter copiam bonitatemque incipiente baca nigrescere[49], cum[50] vocant druppas, Graeci vero drypetidas[51]. cetero distat[52]tum, maturitas illa in torcularibus fiat an ramis, rigua fuerit arbor an suo[53] tantum baca suco nihilque aliud quam rores caeli biberit.