[6][7] Cupressi folia trita serpentibus[8]ulceribus[9] inponuntur , et capiti cum polenta, si a[10] sole doleat, item ramici [11], qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori cum cera[12] inlinuntur, capillum denigrant ex aceto. eadem trita cum II partibus[13] panis mollis e vino Ammineo[14] subacta pedum ac nervorum dolores[15] sedant[16]. pilulae adversus serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collectionibus inlinuntur. ramici[17] quoque tenerae[18] tusae cum axungia et lomento prosunt[19]. bibuntur ex eadem causa. parotidi et strumae cum farina inponuntur[20].
[21] exprimitur sucus tusis[22] cum semine. qui[23] mixtus[24] oleo caliginem[25] oculorum aufert; item victoriati pondere in vino potus inlitusve [26] cum fico[27] sicca pingui exemptis granis vitia testium sanat, tumores[28] discutit et cum fermento strumas. radix cum foliis trita pota vesicae et stranguriae medetur[29] et contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum ictibus adversantur[30].
[31][32] Cedrus[33] magna, quam cedrelaten[34] vocant, dat picem , quae cedria[35] vocatur[36], dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et[37] extrahit, dolores[38] sedat. cedri sucus ex ea quomodo fieret diximus. magni[39] ad volumina[40] usus,[41] ni capiti[42] dolorem[43] inferret, defuncta corpora incorrupta aevis servat[44], viventia corrumpit, mira differentia, cum vitam auferat spirantibus defunctisque pro vita sit.
[45] vestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam in anginis[46] hoc remedio utendum neque in cruditatibus [47], quod suasere aliqui, gustatu. dentes[48] quoque[49] conluere ex aceto in dolore timuerim vel gravitati aut vermibus [50] aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortivum fieri in venere[51] ante perfusa virilitate[52]. phthiriasis [53] perunguere eo non dubitaverim, item porrigines[54]. suadent et[55] contra venenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant[56].
[57] et ulcera sordida et excrescentia [58] in iis[59] auctores quidam[60] et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis[61] ulcera[62] cyathum eius sorberi[63] iusserunt, item adversus taenias[64]. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon[65] vocant, vehementioris[66] ad omnia eadem usus. cedri scobe[67] serpentes fugari[68] certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur[69].
[75][76] De galbano diximus. neque umidum neque aridum probatur[77] et[78] quale[79] docuimus. per se bibitur ad tussim[80] veterem, suspiria, rupta, convulsa, inponitur ischiadicis [81], lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus[82] recedenti[83], strumis, articulorum nodis, dentium quoque doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. purulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo[84]. odore comitialibus subvenit et vulva[85] strangulante[86] vel[87] in[88] stomachi defectu.
[89] abortus non exeuntes trahit adpositu[90] vel suffitu, item ramo[91] hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes[92] nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos [93] galbano. medetur et a[94] scorpione percussis. bibitur et in difficili partu fabae magnitudine in cyatho[95] vini, vulvasque conversas corrigit, cum murra[96] autem et vino[97] mortuos [98] partus[99] extrahit. adversatur et venenis, maxime toxicis , cum murra et vino[100]. serpentes oleo et spondylio[101] mixto tactu necat. nocere urinae existimatur.