[1] Et[2] anseri vigil cura Capitolio testata[3] defenso, per id tempus canum silentio proditis rebus, quam ob causam cibaria anserum censores in primis locant. quin et fama amoris[4] Aegii[5] dilecta[6] forma pueri nomine[7] . . .Olenii[8] et Glauces[9] Ptolemaeo regi cithara canentis, quam eodem[10] tempore et aries amasse[11] proditur. potest et sapientiae videri intellectus iis esse[12]: ita comes perpetuo adhaesisse[13] Lacydi philosopho dicitur, nusquam ab eo, non in publico, non in balineis[14], non noctu, non interdiu, digressus[15].
[16][17] Nostri sapientiores, qui eos iecoris bonitate novere. fartilibus in magnam amplitudinem crescit, exemptum quoque lacte mulso augetur. nec sine causa in quaestione est, quis tantum bonum invenerit, Scipio[18] Metellus vir consularis an Marcus Seius[19] eadem aetate eques Romanus. sed, quod constat, Messalinus Cotta[20], Messalae oratoris filius, palmas[21] pedum ex iis torrere[22] atque patinis cum gallinaceorum cristis condire repperit; tribuetur enim a me culinis cuiusque palma cum fide.
[23] mirum in hac alite a Morinis usque Romam pedibus venire. fessi proferuntur ad primos; ita ceteri stipatione naturali propellunt eos.
Candidorum alterum vectigal in pluma. velluntur quibusdam locis bis[24] anno, rursus[25] plumigeri vestiuntur. mollior quae[26] corpori proxima, et e Germania laudatissima. candidi ibi[27][28], verum minores; gantae[29] vocantur.
[39][40] Anserini[41] generis[42] sunt chenalopeces[43] et, quibus lautiores epulas non novit Britannia, chenerotes[44], fere[45] ansere[46] minores. decet tetraonas[47] suus[48] nitor absolutaque[49] nigritia[50], in superciliis cocci rubor. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, nec ulla ales[51], excepto[52] struthocamelo, maius corpore inplens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque inmobilis prehendatur. gignunt eos Alpes et septentrionalis regio. in vivariis[53] saporem perdunt.