[1] Ecbatana[2], caput Mediae[3], Seleucus[4] rex condidit [5], a Seleucia Magna DCCL p., a Portis vero Caspiis XX. reliqua Medorum oppida Phisganzaga[6], Apamea, Rhagiane[7] cognominata[8]. causa Portarum nominis eadem quae supra, [9] interruptis[10] angusto transitu iugis ita ut vix singula meent plaustra[11], longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per XXVIII[12] p. angustias impedit corrivatus[13] salis e cautibus[14] liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit[15].