[1] Apud nos materiae finduntur aliquae sponte, ob id architecti eas fimo inlitas[2] siccari iubent, ut adflatus ne[3] noceant. pondus sustinere validae abies, larix, etiam in traversum positae[4]. robur, olea incurvantur ceduntque [5] ponderi. illae renituntur nec temere rumpuntur[6], priusque carie quam viribus deficiunt.
et palmae arbor valida[7][8]; in diversum enim curvatur[9], [et populus] cetera[10] omnia in[11] inferiora pandantur, palma ex contrario fornicatim . pinus et cupressus adversus cariem tiniasque firmissimae . facile pandatur iuglans, fiunt enim et ex ea trabes. frangi se praenuntiat crepitu[12], quod et in Antandro [13]accidit, cum e balineis territi sono profugerunt.
[20] Firmissima in rectum abies, eadem valvarum paginis et ad quaecumque libeat intestina opera aptissima sive Graeco sive Campano sive Siculo fabricae artis genere [21], spectabilis ramentorum crinibus, pampinato semper orbe se volvens ad incitatos runcinae[22] raptus, eadem e cunctis[23] maxime sociabilis glutino[24] in tantum, ut findatur ante, qua[25] solida est.