[1] Varie itaque quatitur, et mira eduntur opera, alibi prostratis[2] moenibus, alibi hiatu profundo haustis[3], alibi egestis molibus, alibi emissis amnibus[4], nonnumquam etiam ignibus calidisve fontibus, alibi[5] averso fluminum cursu. praecedit vero comitaturque terribilis sonus, alias murmuri[6] similis[7], alias mugitibus aut clamori humano armorumve pulsantium fragori, pro qualitate materiae excipientis formaque vel cavernarum vel cuniculi, per quem meet[8], exilius[9] grassante in angusto, eodem rauco in recurvis, resultante in duris, fervente[10] in umidis[11], fluctuante in stagnantibus, furente[12] contra solida.
[13] itaque et sine motu saepe editur sonus. nec simplici modo quatitur umquam[14], sed tremit vibratque. hiatus vero alias remanet ostendens quae sorbuit, alias occultat[15] ore conpresso rursusque ita inducto solo, ut nulla vestigia exstent, urbibus plerumque devoratis agrorumque tractu hausto. maritima autem maxime quatiuntur, nec montuosa tali malo[16] carent. exploratum mihi est Alpes Appenninumque saepius tremuisse.
[17] et autumno ac vere terrae crebrius moventur, sicut fulmina[18]. ideo Galliae et Aegyptus minime quatiuntur, quoniam hic aestatis causa obstat, illic hiemis. item noctu[19] saepius quam interdiu. maximi[20] autem motus existunt matutini vespertinique, sed[21] propinqua luce crebri, interdiu autem circa meridiem[22]. fiunt et solis lunaeque defectu, quoniam tempestates tunc sopiuntur, praecipue vero cum sequitur imbres[23] aestus imbresve[24] aestum.