[1] His quae sunt necessaria adicientur de luna ventisque et praesagiis, ut sit tota sideralis ratio perfecta. namque Vergilius etiam in numeros lunae digerenda quaedam putavit Democriti secutus ostentationem; nos legum utilitas, quae in toto opere, in hac quoque movet parte.
Omnia, quae caeduntur, carpuntur, tondentur[2], innocentius decrescente luna quam crescente fiunt.
[3] stercus nisi decrescente luna ne tangito, maxime autem[4] intermenstrua dimidiaque stercorato, verres, iuvencos, arietes, haedos decrescente luna castrato. ova luna nova supponito. scrobes luna plena noctu facito[5]. arborum radices luna plena operito. umidis locis interlunio serito et circa interlunium quadriduo[6]. ventilari quoque frumenta ac legumina et condi circa extremam lunam iubent, seminaria, cum luna supra terrain sit[7], fieri[8], calcari musta, cum luna sub terra, item materias[9] caedi quaeque alia suis locis diximus.
neque est facilior observatio ac iam dicta nobis secundo volumine, sed quod intellegere vel rustici[10] possint: quotiens ab occidente sole cernetur[11] prioribusque horis noctis lucebit, crescens erit et oculis dimidiata iudicabitur ; cum vero occidente sole orietur ex adverso, ita ut[12] pariter aspiciantur[13], tum erit plenilunium. quotiens ab ortu solis orietur prioribusque noctis horis[14] detrahet lumen et in diurnas extendet[15], decrescens erit iterumque dimidia ; in coitu vero, quod interlunium vocant, cum apparere desierit.
XVI ad primae horae nocturnae dextantem[23] sicilicum[24] sub terra aget easdemque portiones horarum per singulos dies adiciet usque ad interlunium , et quantum primis partibus noctis detraxerit, quod[25] sub terris aget[26], tantundem novissimis ex die adiciet[27] supra terram. alternis autem mensibus XXX implebit numeros , alternis vero detrahet singulos. haec erit ratio lunaris; ventorum paulo scrupulosior.