[7] aquila tricenis diebus incubat et fere maiores alites, minores vicenis, ut miluus[8] et accipiter. miluus fere parit numquam plus ternos, is[9] qui aegolios[10] vocatur et quaternos[11] , corvus aliquando et[12] quinos. incubant totidem diebus. cornicem incubantem mas pascit. pica novenos[13] , melancoryphus supra XX parit, semper numero inpari, nec alia[14] iis[15] plures[16] : tanto[17] fecunditas maior parvis. hirundini caeci primo pulli sunt[18] et fere omnibus quibus numerosior fetus[19] .
[20] Inrita ova, quae hypenemia diximus, aut mutua feminae inter se libidinis imaginatione concipiunt aut pulvere,[21] nec columbae tantum, sed et gallinae, perdices, pavones , anseres, chenalopeces. sunt autem sterilia et minora ac minus iucundi saporis et magis umida. quidam et vento putant ea generari, qua de causa etiam zephyria appellant[22] . urina autem vere tantum fiunt incubatione derelicta, quae alii cynosura dixere.