[1] Et macir[2] ex India advehitur, cortex rubens radicis magnae, nomine arboris suae. qualis sit ea incompertum habeo. corticis melle decocti usus in medicina ad dysintericos[3] praecipuus habetur.
Saccaron[4] et Arabia fert, sed laudatius India. est autem mel in harundinibus collectum, cummium[5] modo candidum , dentibus fragile, amplissimum nucis abellanae magnitudine [6], ad medicinae tantum usum.
[7] Contermina Indis gens Ariana[8] appellatur, cui spina[9] lacrima[10] pretiosa murrae[11] simili[12], difficili[13] accessu propter aculeos [14] adnexos[15]. ibi et frutex pestilens, . . . raphani, folio lauri, odore equos invitans[16], qui[17] paene equitatu orbavit Alexandrum primo[18] introitu. quod et in Gedrosis accidit item laureo[19] folio.
[20] et ibi spina tradita est, cuius liquor adspersus oculis caecitatem inferret[21] omnibus animalibus, nec non et herba praecipui odoris, referta minutis[22] serpentibus, quarum ictu protinus moriendum esset. Onesicritus tradit in Hyrcaniae convallibus[23] fico[24] similes esse arbores quae vocentur occhi, ex quibus defluat mel horis matutinis duabus.