[1] Quaedam ergo[2] gignuntur ex non genitis et sine ulla simili origine, ut supra dicta et quaecumque ver[3] statumque[4] tempus anni generant[5]. ex his quaedam nihil gignunt ut salamandrae, neque est in[6]iis masculum[7] femininumve , sicut neque in anguillis omnibusque[8] quae nec animal nec ovum[9] ex sese generant. neutrum est et[10] ostreis genus[11] et ceteris adhaerentibus vado vel saxo.
quae autem per se generantur, si in mares et feminas discripta[12] sunt[13] , generant quidem aliquid coitu, sed inperfectum ac dissimile et ex quo nihil amplius gignatur, ut vermiculos muscae. id magis declarabit[14] natura eorum[15] quae insecta dicuntur[16] , arduae[17] explanationis omnia et..privatim dicato opere narranda . quapropter ingenium praedictorum et reliqua[18] subtexetur edissertatio[19] .