ab horum tractu Indiam[1] versus Caecandrus[2], deserta insula, in oceano L??? p. traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis[3], quaestuosa margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei[4]. quidam interponunt Arbios, CCCCXXI[5] p. toto litore. ibi portus Macedonum et arae Alexandri[6] in promunturio. amnes Siccanas[7], dein Dratinus[8] et Salsum[9].
[10] ab eo promunturium Themisteas[11]; insula Aphrodisias[12] habitatur. inde[13] Persidis[14] initium ad flumen Oratim[15], quo dividitur ab Elymaide[16]. contra Persidem insulae Psilos[17], Cassandra[18], Aracha[19] cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis[20] adversus occasum sita optinet litore[21]DL p., etiam in luxum[22] dives, in Parthorum iam pridem translata[23] nomen[24]. horum de imperio nunc in[25] paucis.
[26] Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, [27] Rubrum a meridie, Hyrcanium[28] a septentrione. ex his XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cumn quibus ex aequo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur. quod ad[29] Parthos attinet, semper fuit Parthyaea[30] in radicibus montium saepius[31] dictorum[32], qui omnes eas[33] gentes praetexunt.[34]
[35]habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam[36] et Arianos[37], ab occasu Pratitas[38] Medos, a septentrione Hyrcanos, undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades[39] appellantur [40]. citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus,[41] Issatis et Calliope, ab oriente aestivo Pyropum[42], ab hiberno Maria[43], in medio Hecatompylos[44], Arsace[45], regio[46] Nisiaea[47] Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a[48] conditore.