[9] dein collutis vino, quod bibatur, cerebrum perdicis aut[10] aquilae in vini cyathis III, cinis plumarum aut interaneorum [11] palumbis in mulso[12] ad coclearia III, passerum cinis sarmentis[13] crematorum coclearibus II in aqua mulsa. avis icterus[14] vocatur[15] a colore; quae si spectetur, sanari[16] id malum tradunt et avem mori. hanc puto Latine vocari galgulum[17].
[18] Phreneticis[19] prodesse videtur pulmo pecudum calidus circa caput alligatus[20]. nam muris cerebrum dare potui ex aqua aut cinerem mustelae vel[21] etiam inveteratas carnes irenacei quis possit furenti, etiamsi certa[22] sit medicina? bubonis quidem[23] oculorum cinerem inter ea, quibus prodigiose vitam ludificantur, acceperim, praecipueque febrium medicina placitis eorum[24] renuntiat.
[30] si luna, radiis[31] barbisque[32] eorum; si virginem alteruter[33], hordei granis; si sagittarium, vespertilionis alis; si[34] leonem luna, tamaricis fronde, et adiciunt[35] sativae; si aquarium, e buxo carbonibus tritis[36]. ex istis[37] confessa[38] aut certe verisimilia ponemus, sicuti[39] lethargum olfactoriis[40] excitari et[41] inter ea fortassis[42] mustelae testiculis inveteratis[43] aut iocinere usto. his[44] quoque pulmonem pecudis calidum circa caput adalligari putant utile.
[45] In quartanis medicina clinice propemodum[46] nihil pollet. quam ob rem plura eorum[47] remedia ponemus primumque ea, quae adalligari[48] iubent: pulverem, in quo[49] se accipiter volutaverit, lino rutilo in linteolo, canis nigri dentem[50] longissimum. pseudosphecem[51] vocant vespam, quae singularis volitat[52] ; hanc sinistra manu adprehensam subnectunt , alii vero quam quis eo anno viderit primam[53] ; viperae caput abscisum[54] in linteolo vel cor viventi[55] exemptum;
[56] muris rostellum auriculasque summas russeo[57] panno[58] ipsumque [59] dimittunt[60] ; lacertae vivae dextrum oculum effossum, mox[61] cum[62] capite suo deciso in pellicula caprina scarabaeum, qui pilas[63] volvit. propter hunc Aegypti magna pars scarabaeos inter numina[64] colit, curiosa[65] Apionis interpretatione, qua colligat Solis operum similitudinem huic[66] animali esse, ad excusandos gentis suae ritus.
sed et alios[67] adalligant[68] Magi[69] : cui sunt cornicula reflexa, sinistra manu collectum; tertium[70], qui vocatur fullo, albis guttis[71], dissectum utrique lacerto adalligant, cetera sinistro: cor anguium sinistra[72] manu[73] exemptum viventibus, scorpionis caudae IIII articulos cum aculeo panno nigro ita, ut nec scorpionem dimissum nec eum, qui adalligaverit[74], videat[75] aeger triduo, post tertium circuitum[76] id condat.
urucam[77] in linteolo ter lino circumdant totidem nodis ad singulos dicente, quare faciat, qui medebitur[78], limacem[79] in pellicula[80] vel IIII limacum capita praecisa harundine, multipedam[81] lana[82] involutam, vermiculos , ex quibus tabani fiunt[83], antequam pennas[84] germinent[85], alios e spinosis frutectis lanuginosos. quidam ex illis quaternos inclusos iuglandis[86] nucis putarnine adalligant.
[87] cocleas, [88] quae[89] nudae[90] inveniuntur[91], stelionem[92], cum incluserunt[93] capsulis , subiciunt capiti[94] et sub decessu febris emittunt. devorari [95] autem iubent cor mergi marini sine ferro exemptum, inveteratumque[96] conteri et in calida aqua[97] bibi, hirundinum corda[98] cum melle; alii fimum drachma una in lactis caprini vel[99] ovilli[100] vel passi[101] cyathis III ante accessiones; sunt qui totas censeant devorandas.
aspidis cutem pondere sexta parte denarii cum piperis pari modo Parthorum gentes in remedium quartanae bibunt. Chrysippus philosophus tradidit phryganion[102] adalligatum[103] remedio esse quartanis. quod esset animal, neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset; demonstrandum tamen fuit a[104] tam gravi auctore[105] dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi[106]. cornicis[107] carnes esse et[108] nidum[109] inlinere in longis[110] morbis utilissimum putant.
[111] —Et in tertianis fiat potestas[112] experiendi [113], quoniam miserias[114] copia[115] spei delectat[116], anne aranei , quem lycon[117] vocant, tela[118] cum ipso in[119] spleniolo[120] resinae ceraeque inposita utrisque[121] temporibus et fronti prosit, aut ipse calamo adalligatus, qualiter et aliis febribus prodesse traditur, item lacerta viridis adalligata[122] viva[123] in eo vase, quod capiat, quo genere et recidivas frequenter[124] abigi adfirmant.
[125] Hydropicis oesypum[126] ex vino addita murra modice potui datur, nucis abellanae magnitudine. aliqui addunt et anserinum[127] adipem ex vino myrteo. sordes ab uberibus ovium eundem effectum habent, item carnes inveteratae[128] irenacei sumptae. vomitus quoque canum inlitus[129] ventri aquam trahere promittitur.