[1] Sequitur natura plumbi, cuius duo genera, nigrum atque candidum. pretiosissimum in hoc[2] candidum[3], Graecis[4] appellatum[5] cassiterum[6] fabuloseque narratum in[7] insulas[8] Atlantici maris peti vitilibusque[9] navigiis[10] et circumsutis corio advehi. nunc certum est in Lusitania[11]. gigni et in Gallaecia[12] summa tellure, harenosa et coloris[13] nigri. pondere tantum ea deprehenditur;
[14] interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis. lavant eas harenas metallici et, quod subsedit, cocunt in fornacibus. invenitur et in aurariis metallis, quae alutias[15] vocant, aqua inmissa eluente[16] calculos nigros paullum[17] candore variatos, quibus eadem gravitas quae auro, et ideo in calathis[18], quibus aurum colligitur, cum eo rem-anent; postea[19] caminis[20] separantur conflatique in plumbum album resolvuntur.
[21] non fit in Gallaecia[22] nigrum, cum vicina[23] Cantabria nigro tantum abundet, nec ex albo argentum, cum fiat ex nigro. iungi inter se plumbum nigrum sine albo non potest nec hoc ei[24] sine oleo ac ne album quidem secum sine nigro. album habuit[25] auctoritatem et Iliacis temporibus teste Homnero, cassiterum ab illo dictum.
[26] plumbi nigri origo duplex est; aut enim sua provenit vena nec quicquam aliud ex sese parit[27] aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur . huius[28] qui primus fuit[29] in fornacibus liquor stagnum[30] appellatur; qui secundus, argentum; quod[31] remansit in fornacibus, galena, quae fit[32] tertia portio additae[33] venae; haec[34] rursus conflata dat nigrum plumbum deductis partibus [35][36] nonis[37] II.