[1] Verum[2] et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. Alopecias emendat[3] nymphaeae[4]Heracliae[5] radix, sive una[6][7].... trita[8] inlinantur. polythrix[9] distat a callitriche[10], quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant[11] et densant [12].
[13] item lingulaca[14], circa fontes nascens, cuius radix [admixta][15] combusta teritur cum adipe[16] suis nigrae; id quoque excipitur, ut eius suis[17], quae numquam pepererit[18] ; sol deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini radicis.—Porriginem[19] veratri radix tollit in oleo[20] decocta vel in aqua[21].
[22] —Capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis[23] adalligata hora vel diutius, si pati possit[24], comitante balinei[25] usu[26]. medetur et daucum. purgat autem[27] cyclaminos[28] cum melle in nares addita et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos.
[29] Cacalia[30] sive leontice[31] vocatur, semen margaritis minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus fere. huius grana xv in oleo macerantur, atque ita adverso capillo[32] caput inungitur[33].
Fit et ex callitriche sternumentum[34]. folia sunt lenticulae, caules iunci[35] tenuissimi[36], radice minima. nascitur opacis et umidis, gustatu[37] fervens.
[38] Hysopum in oleo contritum phthiriasi[39] resistit et[40] prurigini in capite. est autem optimum Cilicium e Tauro monte, dein Pamphylium ac[41] Zmyrnaeum[42]. stomacho contrarium , purgat cum fico sumptum per[43] inferna[44], cum melle vomitionibus[45]. putant et serpentitum ictibus adversari, tritum cum melle et sale et cumino.
[46] Lonchitis non, ut plerique existimaverunt, eadem est quae xiphion[47] aut phasganion[48], quamquam cuspidi similis semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et plura quam in caule[49], capitula personis comicis similia, parvam exserentibus linguam[50] radicibus praelongis. nascitur in sitientibus,
[51] e diverso xiphion[52] et phasganion[53] in umidis. cum primum exit[54], gladii praebet speciem, caule II[55] cubitorum, radice ad nucis abellanae[56] figuram fimbriata, quam effodi ante messes[57] oportet[58], siccari in umbra. superior pars eius cum ture trita, aequo[59] pondere admixto vino, ossa fracta capite[60] extrahit aut quicquid in corpore suppuret [61] vel[62] si[63] calcata sint[64] ossa serpentis[65] ; eadem contra venena efficax.
[66] —Caput in dolore veratro in oleo vel rosaceo decocto tritoque ungui convenit, peucedano ex oleo[67] vel[68] rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et vertigini . perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, quoniam caustica vis ei est.
[69][70] Psyllion[71] alii cynoides[72], alii crystallion[73], alii Sice- licon[74], alii cynomyiam[75] appellant, radice tenui, supervacua, sarmentosum, fabae granis[76] in cacuminibus, foliis canino[77] capiti non dissimilibus, seine autem pulici, unde et no- >men. hoc in bacis, ipsa herba in vineis invenitur. vis ad refrigerandum et discutiendum ingens. semen in usu, fronti inponitur in dolore et temporibus ex aceto et rosaceo [78] aut posca;
[79] ad cetera inlinitur. acetabuli mensura sextarium[80] aquae densat[81] ac contrahit[82] ; tunc terere[83] oportet et crassitudinem inlinere[84] cuicumque dolori et collection inflammationique.—Vulneribus capitis medetur aristolochia , fracta extrahens ossa et in alia quidem parte corporis , sed maxime capite; similiter plistolochia.—Thryseli num[85] est non dissimile apio; huius radix commanducata purgat capitis pituitas.