[1] Et[2] Aegypto multa genera quae non aliubi[3], ante omnia ficus ob id Aegyptia cognominata. arbor moro similis folio, magnitudine, aspectu[4]; pomum fert non ramis, sed caudice[5] ipso, idque[6] ficus est praedulcis sine granis interioribus , perquam fecundo proventu scalpendo tantum ferreis unguibus; aliter[7] non maturescit.
sed cum hoc[8] factum est, quarto die demetitur alio subnascente, septeno ita numerosa partu per singulas aestates[9] , multo[10] lacte[11] abundante[12]. subnascitur , etiamsi non scalpatur, fetus quater aestate prioremque expellit inmaturum. maleries[13] proprii generis inter[14] utilissimas . caesa statim stagnis mergitur — hoc est eius[15] siccari — et primo sidit, posted fluitare incipit, certoque eam sugit alienus umor, qui[16] aliam omnem rigat. cum innatare coeperit[17] , tempestivae[18] haBet signum.
[19] Huic[20] similis quadamtenus quae vocatur Cypria ficus[21] in Creta. nam et iPsa[22] caudice ipso fert pomum et ramis , cum in crassitudinem adolevere, sed haec germen emittit[23] sine ullis foliis radici[24] simile[25] . caudex[26] arboris similis populo, folium[27] ulmo. fructus quaternos[28] fundit, totiens et germinat[29][30], sed grossus eius non maturescit nisi incisura[31] emisso lacte. suavitas et interiora fici, magnitude sorvi[32].