[5] Omnium autem odoramentorum atque adeo herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato[6] sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro[7] odorata ; itaque et vina mustis odoratiora[8] et silvestria magis omnia sativis. quorundam odor suavior e longinquo, propius [9] admotus hebetatur, ut violae.
[10] rosa[11] recens a longinquo olet, sicca propius[12]. omnis autem verno tempore[13] acrior et matutinis; quidquid ad meridianas[14] horas dies[15] vergit, hebetatur[16]. novella quoque vetustis minus[17] odorata; acerrimus tamen odor omnium aetate[18] media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis[19]; in Aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo[20] flumine[21]. quorundam suavitati gravitas inest.
[22] quaedam, dum[23] virent[24], non olent propter umorem nimium, ut buceras[25], quod est fenum[26] Graecum. aquatis[27] odor non omnino[28] sine suco est, ut[29] violae, rosae, croco; quae vero ex aquatis[30] carent suco[31], eorum omnium odor gravis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignavae, ut violae ac rosae.
[32] hortensium[33] odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur[34]. quaedam vetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam vero non nisi usta, sicut tura[35] murraeque. flores triti omnes[36] amariores quam intacti[37].
[38] aliqua arida diutius odorem continent , ut melilotos[39]. quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat[40]. hesperis noctu magis olet, inde nomine invento. animalium nullum odoratum, nisi si[41] de pantheris quod[42] dictum est[43] credimus. [44]
[45] Illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum [46] multa nihil[47] adtinere[48] ad coronamenta, ut irim atque saliuncam[49], quamquam nobilissimi[50] odoris utramque[51]. sed iris radice tantum[52] commendatur, unguentis nascens et[53] medicinae . laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in maritimis , sed[54] in silvestribus Drinonis[55] et Naronae, proxima in Macedonia, longissima haec et candicans et exilis[56].
[57] tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. Illyrica quoque[58] duorum generum est: raphanitis [59] a similitudine, quae et[60] melior[61], rhizotomos[62]. subrufa optima, quae sternumenta[63] tractatu[64] movet. caulem habet cubitalem, erectum[65]; floret versicolori[66] specie, sicut arcus caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica.
[67]effossuri[68] tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc veluti[69] placamento terrae blandiuntur, circumscriptam[70] mucrone gladii orbe[71] triplici cum[72] legerunt[73], protinus in caelum adtollunt. natura est[74] fervens, tractataque[75] pusulas ambusti modo[76] facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, verum[77] et in terra celerrime sentit[78]. —Optimum antea irinum[79] Leucade et Elide ferebatur[80]— iam pridem enim et seritur—, nunc e[81] Pamphylia, sed Cilicium[82] maxime laudatur atque e[83] septentrionalibus.—
[84] Saliunca folio[85] quidem subbrevi[86] et quod[87] necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba verius quam flos, densa veluti manu pressa breviterque caespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, urbium Eporedia[88], tantae suavitatis[89], ut metallum[90] esse coeperit .
[91] vestibus interponi eam gratissimum, sicut[92] apud Graecos polium herbam[93], inclutam[94] Musaei et Hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur[95]. duo genera eius: campestre maius[96]; silvestre[97], quod minus est[98], quidam teuthrion[99] vocant. folia canis hominis[100] similia, a radice protinus, numquam palmo altiora.