[1] Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens[2] , qua reddi[3] ciborum onera maxime sa- [4] lubre est. nec haec sola: multis[5] animalibus reperta sunt usui futura et[6] homini[7]. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi[8] monstravere[9] percussi eo telo pastuque[10] herbae eius[11] eiecto[12] ; iidem percussi a phalangio[13] , quod est aranei[14] genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua[15] qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent.
[16] chelidoniam [17] visui[18] saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes[19] . testudo cunilae[20] , quam[21] bubulam vocant, pastu[22] vires contra serpentes refovet, mustella ruta[23] in murium venatu[24] cum iis[25] dimicatione conserta. ciconia origano, hedera apri in[26] morbis sibi medentur et cancros [27] vescendo[28] maxime mari eiectos[29].
[30] anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum 5 illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum [31] nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit[32] intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho[33] herbae se[34] adfricans[35] oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi[36] se scabit[37] . draco vernam[38] nausiam[39] silvestris lactucae suco restinguit .
[40] pantheras per[41] fricatas carnes aconito[42] barbari venantur. occupat ilico fauces earum angor, quare pardalianches id venenum appellavere quidam; at fera[43] contra hoc[44] excrementis [45] hominis sibi[46] medetur, et alias tam avida eorum, ut a[47] pastoribus ex industria in[48] aliquo[49] vase suspensa[50] altius, quam ut queat[51] saltu attingere[52] , iaculando[53] se appetendoque deficiat[54] et postremo expiret[55] , alioqui vivacitatis adeo[56] lentae, ut eiectis interaneis diu pugnet.
[57] elephans, chamaeleone concolori[58] frondi[59] devorato, occurrit oleastro huic veneno suo. ursi cum mandragorae mala[60] gustavere, formicas lambunt. cervus herba cinare[61] venenatis pabulis[62] resistit[63]. palumbes, graculi[64], merulae, perdices[65] lauri folio annuum fastidiul purgant , columbae, turtures[66] et gallinacei herba quae vocatur helxine[67] , anates, anseresceteraeque aquaticae herba siderite[68], grues[69] et similes iunco[70] palustri. corvus[71] occiso chamaeleone[72], qui etiam victori suo[73] nocet[74] , lauro[75] infestum[76] virus extinguit.