silvarum certe distinguebatur insignibus, Fagutali love etiam nunc ubi lucus[4] fageus fuit, porta Querquetulana, colle in quem vimina petebantur, totque lucis, quibusdam et geminis[5]. Q.[6] Hortensius dictator, cum plebes[7] secessisset[8] in Ianiculum , legem in aesculeto tulit, ut quod ea iussisset omnes Quirites teneret.[9]
Peregrinae tum videbantur, quoniam non erant suburbanae, pinus atque abies omnesque, quae picem[10] gignunt.[11] de quibus nunc dicemus, simnul ut tota condiendi vina origo cognoscatur, quae ferunt[12] in Asia aut[13] oriente praedictis.[14]
Picem in Europa sex genera cognatarum arborum ferunt. ex his pinus atque pinaster[15] folium habent capillamenti modo praetenue longumque et mucrone aculeatum. pinus fert minimum resinae, interdum et nucibus ipsis, de quibus dictum est, vixque ut adscribatur generi.
[16]Pinaster nihil est aliud quam pinus silvestris minor[17] altitudine et a medio ramosa, sicut pinus in vertice . copiosiorem dat haec resinam quo dicemus modo.[18] gignitur et in planis. easdem arbores alio nomine esse per oram Italiae quas[19] tibulos[20] vocant,plerique arbitrantur, sed graciles succinctioresque et enodes liburnicarum ad usus, paene sine resina.
Picea montes amat atque frigora, feralis arbor et funebri indicio ad fores posita ac rogis virens, iam tamen et in domos recepta tonsili facilitate. haec plurimam fundit interveniente candida gemma, tam simili turis, ut mixta visu[21] discerni non queat; unde fraus Seplasiae[22]. omnibus his generibus folia brevia[23],
[36]Sextum genus est taeda proprie dicta, abundantior suco quam reliqua, parcior liquidiorque quam picea, flammis ac lumini sacrorum etiam grata. hae, mares dumtaxat , ferunt et eam, quam Graeci sycen vocant, odoris gravissimi. laricis morbus est ut taeda fiat.
Omnia autem haec genera accensa fuligine inmodica carbonem repente exspuunt cum eruptionis crepitu eiaculanturque longe, excepta larice, quae nec ardet nec carbonem facit nec alio modo ignis vi consumitur quam lapides . omnia ea perpetuo virent nec facile discernuntur in fronde etiam a peritis;[37] tanta natalium mixtura est. sed picea minus alta quam larix;
[38] illa crassior leviorque cortice, folio villosior, pinguior et densior, mollius flexo;[39] at piceae[40] rariora siccioraque folia et tenuiora ac magis algentia, totaque horridior et perfusa resina, lignum abieti[41] similius. larix ustis radicibus non repullulat, picea re- pullulat,[42] ut in Lesbo accidit incenso nemore Pyrrhaeo. alia etiamnunc generibus ipsis in sexu differentia.
[43] mas brevior et durior[44], femina procerior, pinguioribus foliis et simplicibus atque non rigentibus. lignum maribus durum et in fabrili opere contortum, feminae mollius, publico discrimine in securibus. hae in quocumque genere deprehendunt marem, quippe respuuntur et fragosius sidunt, aegrius revelluntur. ipsa materies retorrida et nigrior maribus.[45]
[46] laricis[47] circa Idam in Troade et alia differentia, montanae maritimaeque. nam in Macedonia et Arcadia circaque Elim permutant nomina, nec constat auctoribus, quod cuique generi adtribuant. nos ista Romano discernimus iudicio. abies e cunctis amplissima est et femina etiam prolixior, materie mollior[48] utiliorque, arbore[49] rotundior , folio pinnato densa, ut imbres non tramittat, atque hilarior in totum.
e ramis generum horum panicularum[50] modo nucamenta[51] squamatim compacta dependent praeterquam [52] larici. haec[53] abietis masculae primori parte nucleos habent, non item feminae. piceae vero totis paniculis, minoribus gracilioribusque, minimos ac nigros, propter quod Graeci phthiropoeon[54] eam appellant. in eadem nucamenta[55] maribus compressiora sunt ac minus resina roscida.
Similis his etiamnunc aspectu est, ne quid praetereatur, taxus minime virens gracilisque et tristis ac dira, nullo[56] suco, ex omnibus sola bacifera.[57] mas noxio fructu; letale quippe bacis in Hispania praecipue venenum inest,[58] vasa etiam viatoria ex ea vinis in Gallia facta mortifera fuisse compertum est.
[59] hanc Sextius milacem[60] a Graecis vocari dicit et esse in Arcadia tam praesentis veneni, ut qui obdormiant sub ea cibumve capiant moriantur . sunt qui et taxica hine appellata dicant venena— quae nunc toxica dicimus—, quibus sagittae tinguantur. repertum[61] innoxiam fieri, si in ipsam arborem[62] clavus aereus adigatur.[63]