quid? non et Caesar dictator triumphi[1] sui cena[2] vini Falerni amphoras , Chii cados in convivia distribuit? idem Hispaniensi triumpho Chium et Falernum dedit, epulo vero in tertio consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo tempore primum[3] quattuor genera vini adposita constat. postea ergo reliqua[4] omnia in nobilitatem venere et[5] circiter DCC urbis annum[6].