[1] Insectorum autem quaedam binas gerunt[2] pinnas , ut muscae, quaedam quaternas, ut apes. membranis et cicadae volant. quaternas habent quae aculeis in alvo armantur . nullum, cui telum[3] in ore, pluribus quam binis advolat pinnis. illis enim ultionis causa datum est[4], his aviditatis [5]. nullis eorum pinnae revivescunt[6] avulsae. nullum, cui aculeus[7] in alvo, bipinne[8] est.
[9][10] Quibusdam pinnarum tutelae crusta[11] supervenit, ut scarabaeis[12] , quorum tenuior fragiliorque pinna. his negatus[13] aculeus, sed[14] in quodam genere eorum grandi cornua praelonga , bisulca dentatis[15] forcipibus[16] in cacumine[17] , cum libuit, ad morsum coeuntibus, infantium etiam remediis ex cervice suspenduntur; lucavos[18] vocat hos Nigidius.
[19] aliud rursus eorum genus, qui e fimo ingentes[20] pilas aversi pedibus volutant parvosque in iis contra rigorem hiemis vermiculos fetus sui nidulantur. volitant alii magno cum murmure aut[21] mugitu, alii focos et prata[22] crebris foraminibus excavant[23], nocturno stridore vocales. lucent ignium modo noctu laterum et clunium colore[24] lampyrides[25], nunc pinnarum hiatu refulgentes , nunc vero conpressu obumbratae, non ante matura pabula aut post desecta[26] conspicuae.
[27] e contrario tenebrarum alumna[28] blattis[29] vita[30], lucemque fugiunt in balinearum[31] maxime umido vapore prognatae. fodiunt ex eodem[32] genere rutili atque praegrandes scarabaei tellurem aridam favosque parvae et fistulosae modo spongiae[33] medicate melle fingunt. in Threcia[34] iuxta Olynthum locus est parvus, in quo unum hoc animal exanimatur, ob hoc[35] Cantharolethrus[36] appellatus.
[37][38] pinnae insectis omnibus sine scissura. nulli cauda nisi[39] scorspion i[40]. hic eorum solus et bracchia habet et in cauda spiculum ; reliquorum quibusdam aculeus in ore, ut[41] asilo, sive tabanum dici placet, item culici[42] et quibusdam muscis, omnibus [43] autem his in ore et pro lingua. sunt hi aculei quibusdam hebetes neque ad punctum, sed ad suctum, ut muscarum generi, in quo lingua evidens fistula est. nec sunt talibus dentes. aliis cornicula ante oculos praetenduntur ignava, ut[44] papilionibus. quaedam insecta carent pinnis, ut scolopendra.