[1] Privatim Aegina candelabrorum superficiem dumtaxat elaboravit, sicut Tarentum scapos. in iis[2] ergo iuncta commendatio officinarum est. nec pudet tribunorum militarium salariis emere, cum ipsum nomen a[3] candelarum lumine[4] inpositum appareat. accessio[5] candelabri talis fuit Theonis[6] iussu[7] praeconis Clesippus fullo[8] gibber[9] et praeterea et alio[10] foedus aspect, emente id Gegania HS L???;[11].
eadem ostentante in[12] convivio empta[13] ludibrii causa[14] nudatus atque inpudentia[15] libidinis receptus in torum[16], mox in testamentum, praedives[17] numinum vice illud[18] candelabrum coluit et hanc Corinthiis fabulam adiecit, vindicatis tamen moribus[19] nobili sepulchro, per quod aeterna supra terras Geganiae dedecoris memoria duraret. sed cum esse nulla Corinthia candelabra constet, nomen id praecipue in his celebratur, quoniam Mummi[20] victoria Corinthum quidem diruit, sed e[21] compluribus[22] Achaiae oppidis simul aera dispersit.
[23] Prisci limina etiam ac valvas in templis ex aere factitavere. invenio et a Cn[24]. Octavio, qui de Perseo rege navalem triumphum egit, factam porticum duplicem ad circum Flaminium[25], quae Corinthia[26] sit appellata a capitulis aereis[27] columnarum, Vestae quoque aedem ipsam Syracusana [28] superficie tegi placuisse[29]. Syracusana sunt in Pantheo capita columnarum a M. Agrippa posita. quin etiam privata opulentia eo modo usurpata est. Camillo inter crimina obiecit[30] Spurius Carvilius[31] quaestor, ostia quod aerata[32] haberet[33] in domo.
[34] nam triclinia aerata abacosque et monopodia Cn. Manlium[35] Asia devicta primum invexisse [36] triumpho suo, quem duxit anno urbis DLXVII[37], L.[38] Piso auctor est, Antias quidem heredes L. Crassi[39] oratoris multa etiam triclinia aerata vendidisse. ex aere factitavere[40] et cortinas tripodum[41], nomine et Delphicas, quoniam[42] donis[43] maxime Apollini[44] Delphico[45] dicabantur[46]. placuere et lychnuchi[47] pensiles in delubris aut arborum mala ferentium modo lucentes, quale[48] est in templo Apollinis Palatini quod[49] Alexander Magnus Thebarum expugnatione captum in Cyme dicaverat eidem deo[50].