[3] <1> Frumenti ipsius totidem genera per tempora satu divisa: hiberna, quae circa vergiliarum occasum sata terra per hiemem nutriuntur, ut triticum, hordeum; aestiva, quae aestate ante vergiliarum exortum seruntur, ut milium, panicun, sesama[4], horminum[5], irio[6], Italiae dumtaxat ritu. alioquin in graecia et in Asia omnia a[7] vergiliarum occasu seruntur, quaedam autem utroque tempore in Italia, ex his quaedam et tertio veris.
[15] <2> Legumina omnia singulas habent radices praeter fabam, easque surculosas, quia non in multa[16] dividuntur, altissimas autem cicer. frumenta multis radicantur fibris ine ramis. erumpit a primo satu hordeum die septimo, legumen[17] quarto vel, cum tardissime, septimo, faba a[18] xv Ad XX, legumina in Aegypto tertio die. Ex hordeo alterum caput grani in radicem exit, alterum in herbam, quae et prior floret. radicem crassior pars grani fundit, tenuior florem, ceteris seminibus eadem pars et radicem et florem.
[25] omnium satorum[26] fructus aut spicis continetur, ut tritici[27], hordei, muniturque vallo aristarum contra aves et parvas quadripedes[28], aut includitur Siliquis, ut leguminum, aut vasculis, ut sesamae[29] ac papaveris . milium et panicum tantum pro indiviso et parvis avibus expositum est; indefensum[30] quippe membranis continetur [31].
Panicum a paniculis dictum, cacumine languide nutante , paulatim extenuato culmo paene in surculum, praedensis acervatur granis, cum longissima, pedali phoba[32]. milio[33] comae granum complexae fimbriato[34] capillo curvantur. sunt et panico genera mammosa[35],
[36] e pano parvis racemata panculis, et cacumine gemino; quin et colore distinguntur[37] candido, nigro, rufo, etiam purpureo. panis multifariam[38] et e milio fit, e panico rarus; sed nullum ponderosius frumentum [39] est aut quod coquendo magis crescat[40]. LX pondo panis e modio reducunt[41] modiumque pultis ex tribus sextariis madidis.
[46] <4> Frumenta quaedam in tertio genu spicam incipiunt concipere, quaedam in quarto, sed etiamnum occultam. genicula autem sunt tritico quaterna, farri[47] sena, hordeo octona. Sed non ante supra dictum geniculorum numerum conceptus est spicae, qui ut spem sui fecit, iiii aut V tardissime[48] diebus florere incipiunt totidemque aut paulo pluribus deflorescunt, hordea vero[49], cum tardissime, diebus[50] VII. Varro quater novenis[51] diebus fruges absolvi tradit et mense nono meti.
[52] <5> Fabae in folia exeunt ac deinde caulem[53] emittunt nullis distinctum[54] internodiis. Reliqua legumina surculosa sunt. Ex his ramosa cicer, ervum[55], lens. Quorundam caules sparguntur in terram, si non habeant adminiculum; at[56] pisa scandunt, si habuere, aut[57] deteriora fiunt. Leguminum unicaulis faba sola, unus et lupino, sed[58]...., ceteris[59] ramosis[60] praetenui surculo, omnibus vero fistulosis[61].
[62] folium quaedam ab radice emittunt[63], quaedam a cacumine, ut[64] frumentum et hordeum. Utrumque[65] et quidquid in stipula est in cacumine unum folium habet—sed hordeo scabra sunt, ceteris levia—, multifolia[66] contra faba, cicer, pisum. Frumentis folium harundinaceum[67], fabae rotunda[68] et magnae[69] leguminum parti[70], longiora[71] erviliae[72] et piso, phasiolis[73] venosa, sesamae[74] et irioni[75] sanguinea.
[76] cadunt folia lupino tantum et papaveri. Legumina diutius florent, et ex his ervum ac cicer, sed[77] diutissime faba, XL diebus, non autem singuli scapi tamdiu, quoniam alio desinente alius[78] incipit, nec tota seges, sicut frumenti, pariter. Siliquantur[79] vero omnia diversis[80] diebus et ab ima primum parte, paulatim flore subeunte[81].
<6> frumenta cum defloruere, crassescunt maturanturque , cum plurimum, diebus XL, item faba[82], paucissimis cicer. Id enim a sementi diebus XL perficitur. Milium et panicum et sesama[83] et omnia aestiva xl diebus maturantur a flore, magna terrae caelique differentia. in aegypto enim hordeum sexto a satu mense, frumenta septumo metuntur, in hellade VII[84] hordeum, in peloponneso octavo, et frumenta etiamnum tardius. grana in stipula crinito textu spicantur. In faba leguminibusque alternis lateribus siliquantur. fortiora contra[85] hiemes frumenta , legumina[86] in cibo.
[87] <7> Tunicae frumento plures. hordeum maxime nudum et arinca[88], set praecipue avena. calamus altior frumento quam hordeo, arista mordacior hordeo. in area exteruntur triticum et siligo[89] et hordeum. Sic et seruntur pura, qualiter moluntur[90], quia tosta[91] non sunt. e diverso far, milium, panicum purgari[92] nisi tosta non possunt. Itaque haec cum suis folliculis seruntur[93] cruda. et far in vaginulis suis servant ad satus[94] atque non torrent.
Levissimum ex his hordeum raro excedit XV libras et faba XXII. Ponderosius far magisque etiamnum triticum . far in aegypto[95] ex olyra conficitur. tertium genus spicae hoc ibi est. Galliae quoque suum genus farris dedere , quod illic bracem[96] vocant, apud nos scandalam[97], nitidissimi grani. Est et[98] alia differentia, quod fere quaternis libris plus reddit panis quam far aliud. Populum romanum farre tantum e frumento CCC annis usum verrius [99] tradit.
[100] <1> Tritici genera plura, quae fecere gentes. Italico nullum equidem comparaverim candore ac pondere, quo maxime decernitur. montanis modo comparetur ltaliae agris externum, in quo principatum tenuit Boeotia, dein Sicilia, mox Africa. tertium pondus erat Thracio, Syrio[101], deinde et aegyptio, athletarum [cum[102]] decreto, quorum capacitas iumentis similis quem diximus ordinem fecerat. Graecia et Ponticum laudavit, quod in italiam non pervenit .
haec[109] fuere sententiae Alexandro Magno regnante, cum clarissima fuit Graecia atque in toto orbe terrarum potentissima, ita tamen ut ante mortem eius annis fere CXLV Sophocles poeta in fabula Triptolemo frumentum Italicum ante cuncta laudaverit[110], ad verbum tralata sententia: et fortunatam Italiam frumento serere[111] candido. quae laus peculiaris hodieque Italico est; quo magis admiror posteros Graecornm nullam mentionem huius fecisse frumenti.
<2> Nunc ex his generibus, quae Romam[112] invehuntur, levissimum est Gallicum atque Chersonneso advectum[113], quippe non excedunt[114] modii[115] vicenas libras, si quis[116] granum ipsum ponderet. Sardum adicit[117] selibram[118], Alexandrinum et trientem[119]—hoc et Siculi pondus—, Baeticum[120] totam libram addit, Africum et dodrantem[121]. in transpadana Italia scio vicenas quinas libras farris modios pendere, circa Clusium et senas.
lex certa[122] naturae[123], ut in quocumque genere pani[124] militari[125] tertia portio ad grani pondus accedat[126], sicut optumum frumentum esse, quod in subactum[127] congium aquae capiat. quibusdam generibus per se pondus ,[128] sicut Baliarico: modio tritici panis p???. XXXV[129] reddit[130]; quibusdam binis[131] mixtis, ut Cyprio et Alexandrino XX prope libras non excedentibus.
Cyprium fuscum est panemque nigrum facit, itaque miscetur Alexandrinum candidum, redeuntque [132] XXV pondo. Thebaicum libram[133] adicit. marina aqua subigi, quod plerique in[134] maritimis locis faciunt occasione [135] lucrandi salis, inutilissimum[136]. non alia de causa opportuniora morbis[137] corpora existunt. Galliae[138] et[139] Hispa niae[140] frumento in potum resoluto quibus diximus generibus[141] spuma ita concreta pro fermento utuntur, qua de causa[142] levior illis quam ceteris panis.
[143] <3> Est differentia [144] et calami, crassior quippe melioris est generis. plurimis tunicis Thracium triticum vestitur ob nimia frigora illi plagae exquisitum. eadem causa et trimenstre[145] invenit detinentibus terras nivibus, quod tertio fere a satu[146] mense, cum[147] et in reliquo orbe, metitur. totis hoc Alpibus notum, et hiemalibus provinciis nullum hoc frumento laetius, unicalamum praeterea nec usquam capax, seriturque[148] non nisi tenui terra.
est et bimestre circa Thraciae[149]Aenum[150], quod XL die, e quo[151] satum est, maturescit, mirumque nulli frumento plus esse ponderis et furfuribus carere. utitur eo et Sicilia et Achaia[152], montuosis utraque partibus, Euboea quoque circa Carystum. in tantum fallitur Columella, qui ne trimestris[153] quidem proprium genus existimaverit esse, cum sit antiquissimum[154]. Graeci setanion[155] vocant. tradunt in Bactris grana tantae magnitudinis fieri, ut singula[156] spicas nostras aequent.
[157] primum ex omnibus frumentis seritur hordeum. dabimus et dies serendo cuique generi natura[158] singulorum[159] exposita. hordeum Indis[160] sativum et silvestre[161], ex[162] quo panis apud eos praecipuus et alica[163]. maxume quidem[164] oryza gaudent, ex qua tisanam conficiunt, quam reliqui mortales ex hordeo. oryzae folia carnosa, porro similia, sed latiora , altitudo cubitalis, flos purpureus, radix gemmeae[165] rotunditatis.
[166] Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu[167] Menandro auctore apparet et gladiatorum cognomine , qui hordearii[168] vocabantur. polentam quoque Graeci non aliunde praeferunt. pluribus fit haec modis. Graeci perfusum aqua hordeum siccant nocte una ac postero die frigunt, dein molis frangunt.
sunt qui vehementius tostum rursus exigua aqua adspergant et siccent[169], priusquam molant . alii vero virentibus spicis decussum hordeum recens purgant madidumque in pila tundunt atque in corbibus eluunt ac siccatum[170] sole rursus tundunt et purgatum molunt . quocumque autem genere praeparato vicenis hordei libris ternas seminis lini et coriandri selibram[171] salisque acetabulum[172], torrentes omnia ante[173], miscent in mola.
qui diutius volunt servare, cum polline ac furfuribus suis condunt novis fictilibus. Italia sine perfusione tostum in subtilem farinam molit, isdem additis atque etiam milio[174].
Panem ex hordeo antiquis usitatum vita damnavit, quadripedumque [175] fere cibus[176] est, cum tisanae inde usus validissimus saluberrimusque tanto opere probetur.
[177] unum laudibus eius volumen dicavit Hippocrates e clarissimis medicinae scientia[178]. tisanae bonitas praecipua Uticensi. in Aegypto vero est quae fiat ex hordeo, cui sunt bini anguli . in Baetica et Africa genus, ex quo fiat, hordei glabrum appellat Turranius. idem olyran et oryzan[179] eandem[180] esse existimat[181]. tisanae conficiendae volgata ratio est.
[182] Simili modo e[183] tritici semine tragum[184] fit, in Campania dumtaxat et Aegypto, amylum vero ex omni tritico ac siligine[185], sed optimum[186] e[187] trimestri. inventio eius Chio[188] insulae debetur; et hodie laudatissimum inde. est[189] appellatum ab eo quod sine mola fiat. proximum trimestri quod[190] e minime ponderoso tritico. madescit dulci aqua in[191] ligneis vasis, ita ut integatur[192] quinquies in die mutata; melius, si et noctu[193], ita ut misceatur pariter.
[197] Hordei farina et ad medendum utuntur, mirumque in usu iumentorum ignibus durato ac postea molito offisque humana manu demissis in alvum maiores vires[198] torosque corporis fieri. spicae quaedam binos ordines habent, quaedam plures usque ad senos. grano ipsi aliquo t[199] differentiae: longius leviusque aut brevius ac[200] rotundius , candidius nigriusve[201], cui purpura est opimo[202] ad polentam. contra tempestates candido maxima infirmitas. hordeum frugum omnium mollissimum est.
[203] seri non volt[204] nisi in sicca et soluta terra ac nisi laeta. palea ex optimis , stramento vero nullum conparatur. hordeum ex omni frumento minime calamitosum, quia[205] ante tollitur quam triticum occupet rubigo—itaque sapientes agricolae triticum [206] cibariis tantum serunt, hordeum sacculo seri dicunt—, propterea[207] celerrime redit,
fertilissimumque[208] quod in[209] Hispaniae [210] Carthagine Aprili mense collectum est. hoc seritur eodem mense in Celtiberia, eodemque anno bis[211] nascitur. rapitur omne a prima statim maturitate festinantius quam cetera. fragili enim stipula et tenuissima palea granum continetur. meliorem etiam polentam fieri tradunt, si non excocta maturitate tollatur.