[1] Quaeritur inter medicos, cuius generis aquae sint utilissimae. stagnantes[2] pigrasque merito damnant[3], utiliores quae profluunt[4] existimantes[5], cursu enim percussuque ipso extenuari atque proficere; eoque miror cisternarum[6] ab aliquis maxime probari. sed hi rationem adferunt, quoniam levissima[7] sit imbrium[8], ut[9] quae subire potuerit ac pendere in aëre.
ideo et nives praeferunt[10] nivibusque[11] etiam glaciem, velut ad infinitum[12] coacta[13] subtilitate ; leviora enim haec esse et glaciem multo leviorem[14] aqua[15]. horum sententiam refelli interest vitae[16]. in primis enim levitas illa deprehendi[17] aliter[18] quam sensu[19] vix potest, nullo paene[20] momento ponderis aquis inter se distantibus[21]. nec levitatis in pluvia aqua argumentum est subisse eam in caelum, cum etiam lapides[22] subire[23] appareat cadensque inficiatur halitu terrae, quo fit ut pluviae aquae sordium plurimum[24] inesse sentiatur citissimeque ideo calefiat aqua[25] pluvia.
[26] nivem quidem glaciemque subtilissimum elementi[27] eius videri miror adposito[28] grandinum argumento, e quibus pestilentissimum potum esse convenit. nec vero pauci inter ipsos[29] e contrario ex gelu[30] ac nivibus insaluberrimos[31] potus praedicant, quoniam exactum sit inde quod tenuissimum fuerit. minui certe liquorem omnem congelatione[32] deprehenditur et rore nimio scabiem fieri, pruina uredinem [33], cognatis et nivis[34] causis.
[35] pluvias quidem aquas celerrime putrescere convenit minimeque durare in navigatione . Epigenes autem aquam, quae septies putrefacta purgata sit, ait[36] amplius non putrescere. nam cisternas etiam medici confitentur inutiles alvo duritia[37] faucibusque, etiam limi non aliis inesse plus[38] aut animalium, quae faciunt [39][40] taedium.
[41]item[42] confitendum[43] habent[44] nec statim amnium utilissimas esse, sicuti nec torrentium ullius[45], lacusque plurimos salubres[46]. quaenam[47] igitur et cuius[48] generis aptissimae? aliae alibi. Parthorum[49] reges ex Choaspe[50] et[51] Eulaeo[52] tantum bibunt; eae[53] quamvis in longinqua comitantur illos. sed[54] horum placere[55], non quia sint amnes, apparet[56], quoniam neque[57] e[58] Tigri neque Euphrate neque[59] e multis aliis bibunt.
[60] Limus aquarum vitium est. si tamen idem amnis anguillis scateat, salubritatis indicium habetur, sicuti frigoris taenias[61] in fonte[62] gigni. ante omnia autem damnantur amarae et quae sorbentem[63] statim implent[64], quod evenit Troezene. nam nitrosas atque salmacidas[65] in desertis Rubrum mare petentes addita polenta utiles intra duas horas faciunt ipsaque vescuntur polenta. damnantur in primis quae fonte[66] caenum faciunt[67] quaeque[68] malum colorem bibentibus, refert et si vasa[69] aerea[70] inficiant[71] aut[72] si legumina tarde percocant, si liquatae leniter[73] terram[74] relinquant decoctaeque crassis obducant vasa crustis[75].
[76] est etiamnum vitium non fetidae[77] modo, verum omnino quicquam resipientis , iucundum sit illud licet gratumque et, ut saepe[78], ad viciniam[79] lactis accedens. aquam salubrem[80] aëri[81] quam simillimam esse oportet. unus in toto orbe traditur fons aquae iucunde olentis in Mesopotamia[82] Chabura[83]; fabulae rationem adferunt, quoniam eo Iuno perfusa sit. de cetero aquarum salubrium[84] sapor odorve nullus esse debet.
[85] Quidam statera iudicant de salubritate, frustrante[86] diligentia, quando perrarum[87] est ut levior sit aliqua[88]. certior subtilitas, inter pares meliorem esse quae calefiat refrigereturque celerius. quin et haustam[89] vasis portatis,[90] ne manu[91] pendeant[92], depositisque in humum[93] tepescere adfirmant. ex quonam ergo genere maxime probabilis[94] continget? puteis[95] nimirum, ut in oppidis video constare[96], sed iis[97], quibus et[98] exercitationis ratio crebro haustu continget[99] et illa tenuitas colante terra.
salubritati[100] haec satis sunt; frigori et opacitas necessaria utque caelum videant. super omnia una observation—eadem et ad perennitatem[101] pertinet—, ut illa e[102] vado exiliat vena, non e lateribus. nam ut tactu gelida sit, etiam arte contingit, si expressa[103] in altum aut e[104] sublimi deiecta verberatum[105] corripiat aëra. in natando quidem spiritum continentibus frigidior sentitur eadem.
[106]Neronis principis inventum est decoquere[107] aquam vitroque[108] demissam in nives refrigerare; ita voluptas[109] frigoris contingit sine vitiis nivis. omnem utique decoctam utiliorem esse convenit, item calefactam magis refrigerari[110], subtilissimo invento. vitiosae aquae remedium est, si decoquatur ad dimidias partes. aqua frigida ingesta[111] sistitur sanguis. aestus in balineis[112] arcetur, si quis ore teneat. quae sint[113] haustu frigidissimae, non perinde et tactu esse[114], alternante hoc bono, multi familiari exemplo colligunt.
[115] Clarissima aquarum omnium in toto orbe frigoris salubritatisque palma praeconio urbis Marcia est, inter reliqua deum[116] munera[117] urbi[118] tributa. vocabatur haec quondam Aufeia[119], fons autem ipse Pitonia. oritur in ultimis montibus Paelignorum, transit Marsos[120] et Fucinum lacum, Romam[121] non dubie petens. mox in[122] specus[123] mersa in Tiburtina se aperit, ita[124] novem milibus passuum fornicibus[125] structis perducta[126]. primus[127] eam in urbem ducere auspicatus est Ancus Marcius, unus e regibus, postea Q[128]. Marcius Rex in praetura, rursusque restituit M. Agrippa.
[129] idem et Virginem adduxit ab octavi lapidis diverticulo [130] duo milia passuum Praenestina via. iuxta est Herculaneus rivus, quem refugiens Virginis nomen obtinuit[131]. horum amnium comparatione differentia supra dicta[132] deprehenditur , cum quantum Virgo tactu praestat[133], tantum praestet[134] Marcia haustu, quamquam utriusque iam pridem urbi periit[135] voluptas, ambitione avaritiaque[136] in villas ac suburbana detorquentibus publicam salutem.
[137] Non ab re sit[138] quaerendi aquas iunxisse rationem[139]. reperiuntur in convallibus maxime et quodam[140] convexitatis cardine aut montium radicibus. multi septentrionales ubique [141] partes aquosas existimavere, qua in re varietatem naturae aperuisse[142] conveniat. in Hyrcanis montibus a meridiano latere non pluit; ideo silvigeri ab[143] aquilonis tantum parte sunt. at Olympus, Ossa, Parnasus, Appenninus, Alpes undique vestiuntur amnibusque perfunduntur[144], aliqui ab austro, sicut[145] in Creta Albi[146] montes. nihil ergo in his perpetuae observationis iudicabitur.
[147] Aquarum sunt notae iuncus[148] et[149] herba[150], de qua dictum est, multumque alicui loco pectore incubans rana[151].[152] salix enim erratica et alnus aut vitex aut harundo[153] aut hedera sponte proveniunt et conrivatione aquae pluviae in locum humiliorem e[154] superioribus defluentis, augurio fallaci[155], certiore[156] multo[157] nebulosa exhalatione[158] ante ortum solis[159] longius intuentibus, quod quidam[160] ex edito[161] speculantur proni terram adtingente mento.
[166] sed tanta oculorum intentione opus est, ut indolescant. quod fugientes ad alia[167] experiment decurrunt. loco in altitudinemn pedum quinque defosso[168] ollisque[169] e figlino opere crudis aut peruncta pelvi[170] aerea lanae vellere[171] cooperto[172] lucernaque ardente concamarata[173] frondibus, dein terra, si figlinum[174] umidum ruptumve aut in aere sudor vel lucerna sine defect olei restincta aut etiam vellus lanae madidum[175] reperiatur, non dubie promittunt aquas[176]. quidam et igni[177] prius excocunt [178] locum, tanto efficaciore vasorum argumento.
[185] aqua semper dulcis in[186] argillosa terra, frigidior in tofo[187]. namque et hic probatur , dulces enim levissimasque[188] facit et colando continet sordes. sabulum exiles limosasque promittit, glarea[189] incertas venas, sed boni saporis, sabulum masculum[190] et harena[191] carbunculus[192] certas stabilesque et salubres, rubra saxa optimas[193] speique certissimae[194], radices montium[195] saxosae [196] et silex hoc amplius rigentes. oporteat[197] autem fodientibus umidiores adsidue respondere glaebas faciliusque ferramenta[198] descendere.
[199] depressis puteis sllpurata vel[200] aluminosa occurrentia putearios necant. experimentum huius periculi est demissa ardens[201] lucerna si extinguatur[202]; tunc secundum puteum dextra ac sinistra fodiuntur[203] aestuaria, quae graviorem[204] illum halitum recipiant. fit et sine his vitiis altitudine ipsa gravior aër, quem emendant adsiduo[205] linteorum iactatu eventilando. cum ad aquam ventum est, sine harenato[206] opus[207] surgit, ne venae obstruantur[208].
Quaedam aquae[209] vere statim incipiente frigidiores sunt, quarum non in alto origo est—hibernis enim constant[210] imbribus—, quaedam[211] a[212] canis ortu[213], sicut in Macedoniae[214] Pella[215] utrumque. ante oppidum enim incipiente aestate[216] frigida est palustris[217], dein maximo aestu in excelsioribus oppidi[218] riget[219]. hoc et in Chio evenit simili ratione portus et oppidi. Athenis[220] Enneacrunos[221] nimbosa aestate frigidior est quam puteus in lovis horto, at ille siccitatibus riget.