C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXVI
Sensit[1] facies hominum et[2] novos omnique aevo priore incognitos non Italiae modo, verum etiam universae prope Europae morbos, tune quoque non tota Italia nec[3] per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno[4] opere vagatos aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos ac[5] sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque mors praeferenda[6] esset.
[7] Gravissimum ex iis[8] lichenas appellavere Graeco nomine, Latine[9], quoniam a mento fere oriebatur, ioculari primum lascivia, ut est procax multorum natura in alienis[10] miseriis[11], mox et usurpato[12] vocabulo mentagram, occupantem[13] multis[14] et[15] latis[16] totos[17] utique voltus, oculis tantum inmunibus, descendentem[18] vero et in colla pectusque ac manus foedo cutis furfure.
[19] Non fuerat haec lues apud maiores patresque nostros et primum Ti[20]. Claudi Caesaris principatu medio inrepsit in Italiam quodam Perusino[21] equite[22] Romano, quaestorio scriba, cum in[23] Asia adparuisset[24], inde contagionem eius inportante. nec sensere id malum feminae aut servitia plebesque humilis aut media, sed proceres veloci transitu osculi maxime, foediore multorum, qui perpeti medicinam toleraverant, cicatrice quam morbo. causticis namque curabatur, ni usque[25] in[26] ossa corpus exustum esset, rebellante[27] taedio.
[28] adveneruntque ex Aegypto, genetrice talium vitiorum, medici hanc solam operam[29] adferentes magna sua praeda, siquidem certum est Manilium Cornutum e[30] praetoriis legatum Aquitanicae provinciae HS CC[31] elocasse in eo morbo curandum sese[32]. accidit quoque[33] saepius , ut nova contra[34] genera morborum[35] gregatim sentirentur . quo mirabilius quid potest reperiri[36] ? aliqua gigni repente vitia terrarum in parte certa[37] membrisque hominum certis vel aetatibus aut etiam fortunis, tanquam malo eligente, haec in pueris grassari, illa in adultis[38], haec proceres sentire, illa pauperes!
L. Paullo[39] Q. Marcio censoribus primum in Italia[40] carbunculum evenisse[41] annalibus notatum[42] est, peculiare Narbonensis provinciae malum, quo duo consulates obiere[43] condentibus haec nobis eodem anno, lulius Rufus atque[44] Laecanius[45] Bassus, ille[46] medicorum inscitia[47] sectus[48], hic vero pollici laevae[49] manus evulso[50] acu ab semet ipso tam parvo[51], ut vix cerni posset[52].
nascitur in occultissimis corporum partibus et plerumque sub lingua duritia rubens vari[53] modo[54], sed capite nigricans[55], alias[56] livida[57], in corpus intendens[58] neque intumescens, sine dolore, sine pruritu, sine alio quam somni indicio, quo gravatos in[59] triduo aufert, aliquando et horrorem adferens[60] circaque pusulas parvas, rarius febrem, stomachum faucesque ut[61] invasit, ocissime exanimans[62].
[63] Diximus elephantiasim[64] ante Pompei Magni aetatem non accidisse[65] in Italia[66], et ipsam a facie saepius incipientem,[67] in nare prima veluti lenticula, mox increscente[68] per[69] totum corpus, maculosa variis coloribus et inaequali cute, alibi crassa, alibi tenui, dura, alibi ceu scabie aspera, ad postremum vero nigrescente et[70] ad ossa carnes adprimente , intumescentibus digitis in pedibus manibusque.
Aegypti peculiare hoc malum et, cum in[71] reges[72] incidisset, populis funebre, quippe in balineis[73] solia temperabantur[74] humano[75] sanguine ad medicinam eam. et hic quidem morbus celeriter in Italia restinctus[76] est[77], sicut et ille, quem gemursam[78] appellavere prisci inter digitos pedum nascente m[79], etiam nomine oblitterato.
Id ipsum mirabile, alios desinere in nobis, alios durare[80], sicuti colum. Ti[81]. Caesaris principatu inrepsit id[82] malum, nec quisquam id prior imperatore ipso sensit, magna civitatis ambage[83], cum in[84] edicto eius excusantis[85] valetudinem legeret nomen incognitum. quid[86] hoc esse dicamus aut quas deorura iras? parum[87] enim erant[88] homini certa morborum genera, cum supra trecenta essent, nisi etiam nova timerentur! neque ipsi autem homines pauciora sibi opera sua negotia inportant.