[1] Et de aquarum natura complura dicta sunt, sed aestus maris accedere ac[2] reciprocare maxime mirum, pluribus quidem modis, verum causa in sole lunaque[3]. bis inter duos exortus lunae adfluunt[4] bisque[5] remeant[6] vicenis quaternisque[7] semper horis, et primum attollente[8] se cum[9] ea mundo intumescentes[10], mox a meridiano caeli fastigio vergente in occasum residentes, rursusque[11] ab occasu subter[12] ad[13] caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes,
[14] hinc, donec[15] iterum exoriatur[16], se resorbentes[17] nec umquam eodem tempore quo pridie reflui, velut[18] anhelantes [19] sidere[20] avido trahente[21] secum haustu[22] maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente[23], paribus tamen intervallis reciproci [24] senisque semper horis, non cuiusque diei aut noctis aut loci[25], sed[26] aequinoctialibus ideoque inaequales vulgarium horarum spatio, utcumque plures in eos[27] aut diei aut noctis illarum mensurae[28] cadant[29],
et aequinoctio tantum pares ubique. ingens argumentum plenumque[30] lucis ac vocis etiam diurnae[31], hebetes esse[32] qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere[33], similemque terris, immo vero naturae universae, et inde[34] faciem in isdem ortus occasusque operibus, non aliter[35] sub terra manifesto sideris cursu 5 aliove effectu quam cum praeter oculos nostros feratur.
[36] Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque septenis diebus. quippe modici a[37] nova ad dividuam[38] aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent[39]. inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio latere dividua augentur. in coitu solis pares[40] plenae. eadem in[41] aquilonia[42] et a terris longius recedente[43] mitiores quam cum[44] in austros[45] digressa[46] propiore[47] nisu vim suam exercet . per octonos quosque[48] annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae revocantur ambitu[49]. augent[50] ea cuncta solis annuis causis[51], duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes[52] vero bruma et magis solstitio.
nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, verum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore[53] semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu cadente[54] quam visu, sicuti fulguris[55] et tonitrus[56] et fulminum.
[57]Omnes autem[58] aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque[59] quam in reliquo mari, sive quia in totum[60] universitate animosius quam[61] parte[62] est[63], sive quia[64] magnitude aperta sideris vim laxe[65] grassantis efficacius sentit, eandem[66] angustiis arcentibus. qua de causa nec lacus nec amnes similiter[67] moventur. — (octogenis cubitis supra Britanniam intumescere aestus Pytheas Massiliensis auctor est.) — et[68] interiora autem maria terris clauduntur ut portu[69];
[70] quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret, utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque velorum pulsu[71] tertio die ex Italia pervectorum[72] Vticam aestu fervente. circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus, quoniam et in corpore extrema pulsum venarum, id est[73] spiritus, magis sentiunt. in plerisque tamen aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diversi existunt[74] aestus, tempore, non ratione discordes, sicut in Syrtibus.
[75] Et quorundam tamen privata natura est, velut Tauromenitani[76] euripi saepius et in Euboea septies die ac nocte reciprocantis. idem aestus[77] triduo in mense consistit, septima[78], octava nonaque luna. Gadibus qui est delubro Herculis proximus fons[79], inclusus ad putei modum, alias simul cum oceano augetur minuiturque, alias[80] utrumque[81] contrariis temporibus; eodem in loco alter oceani motibus consentit. in ripa Baetis[82] oppidum est, cuius putei crescente aestu minuuntur, augescunt decedente, mediis temporum immobiles. eadem natura Hispali[83] oppido uni puteo, ceteris vulgaris. et Pontus semper extra meat in Propontidem , introrsus[84] in Pontum numquam refluo mari.