[8] unguentum Persarum gentis esse debet[9]. illi madent eo[10] et accersita[11] commendatione inluvie natum[12] virus extingunt. primum, quod equidem inveniam, castris Darii[13] regis expugnatis in reliquo eius apparatu Alexander cepit[14] scrinium unguentorum. postea voluptas[15] eius[16] a nostris quoque inter lautissima[17] atque etiam honestissima vitae bona[18] a imissa est, honosque et ad[19] defunctos pertinere coepit. quapropter plura de eo dicemus. quae ex[20] his non erunt fruticum, ad praesens nominibus tantum indicabuntur, natura[21] vero eorum suis reddetur locis[22].
Vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire convenit , mutatam auctoritatem[23] et saepius[24] transisse[25] gloriam. laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium . nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed iidem suci varie[26] alioi atque alibi[27] praevaluere aut degeneravere .
[28] irinum Corinthi[29] diu maxime placuit, postea Cyzici[30], simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste[31]. crocinum [in] Solis Ciliciae diu maxime laudatum est[32], mox Rhodi, oenanthinum in Cypro[33], post[34] Adramytteo[35], amaracinum[36] in Coo, postea[37] eodem[38] loco praelatum est melinum, cyprinum in Cypro, deinde in Aegypto, ubi Mendesiam et metopium subito gratius factum est.
[45] ratio faciendi duplex[46], sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; haec stymmata[47] vocant, illa hedysmata[48]. tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa[49]. sal adspersus olei naturam coercet. quibus anchusa [50] adiecta est, sal non additur. resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is evanescit atque defluit, si non sunt[51] haec addita.
[52] unguentorum expeditissimum fuit primumque, ut verisimile est, e bryo[53] et balanino oleo, de quibus supra diximus[54] et[55] increvit[56] deinde Mendesium[57] balanino, resina, murra[58], magisque etiamnum[59] metopium[60]. oleum hoc est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, vinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam.
[61] e vilissimis quidem hodieque est— ob id creditum et id e[62] vetustissimis esse — quod[63] constat oleo myrteo, calamo, cupresso[64], cypro, lentisco, mali granati[65] cortice. sed divulgata[66] maxime unguenta crediderim rosa[67], quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis[68] omphacio, fore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa[69], vino.
[70]similis ratio[71] et in crocino additis cinnabari, anchusa, vino. similis et in sampsuchino[72] admixtis omphacio, calamo. optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus[73]. miscentur et viliora genera olei[74] e[75] myrto, lauru[76], quibus additur sampsuchum[77], lilium[78], faenum Graecum[79], murra[80], casia[81], nardum[82], iuncus, cinnamomum.
[83] e[84] malis quoque cotoneis et strutheis[85] fit oleum, ut dicemus[86], melinum, quod in unguenta[87] transit admixtis[88] omphacio, cyprino, sesamino[89] , balsamo, iunco, casia, habrotono[90]. susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis[91], balanino, calamo, melle[92], cinnamo[93], croco, murra[94];
[106][107] telinum fit ex oleo recenti, cypiro[108], calamo [109], meliloto[110], faeno Graeco, melle[111], maro, amaraco. hoc[112] multo[113] erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea[114] successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo[115], iunco, xylobalsamo, casia, resina. huius[116] proprietas ut ventiletur in coquendo, donec desinat olere[117]; rursus refrigeratum odorem suum capit.
[118] singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum[119], postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum[120] utraque . vel[121] pauca his et[122] alia alii[123] miscent; qui plurima, alterutri [124] mel, salis florem, omphacium, agni folia[125], panacem. externa omnia et[126] prodigiosa cinnamomino[127] pretia[128]:
[129] adicitur[130] cinnamo[131] balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci[132], balsami semina, murra, mel odoratum. unguentorum hoc crassissimum. pretia ei[133] a $X$[134] XXXV[135] ad $X$ CCC[136]. nardinum sive foliatum constat omphacio[137] aut[138] balanino, iunco, costo, nardo, amomo[139], murra, balsamo.
[140] in hoc genere conveniet meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi[141] est. omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime nares[142] feriunt, crassiora murra suavioraque, medicinae autem utiliora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. quidam satis habent[143] adspergere quae sunt pretiosissima ceteris[144] decoctis, inpendio[145] parcentes, sed non est[146] eadem vis nisi una decoctis.