[1] Prima fundamenta commosin[2] vocant periti, secunda pissoceron[3], tertia propolin, inter coria cerasque, magni ad medicamina usus. commosis crusta est prima, saporis amari. pissoceros super eam venit, picantium modo, ceu dilutior cera. e vitium populorumque mitiore cummi propolis, crassioris iam materiae additis floribus, nondum tamen cera, sed favorum stabilimentum, qua omnes frigoris aut iniuriae aditus obstruuntur, odore et ipsa etiamnum[4] gravi, ut qua plerique pro galbano utantur.
[5] Praeter[6] haec convehitur erithace, quam aliqui sandaracam , alii cerinthum[7] vocant. hic erit apium dum operantur cibus, qui saepe invenitur in favorum inanitatibus sepositus, et ipse amari[8] saporis. gignitur autem rore[9] verno et arborum suco cummium[10] modo, capitur[11] in[12] ficis[13] minor, austri flatu nigrior, aquilonibus melior et rubens, plurimus in Graecis nucibus. Menecrates florem esse dicit[14], sed nemo praeter eum.