[1] Hactenus bonitas vini nationibus debetur. apud Graecos cura[2] clarissimum nomen accepit quod appellaverunt bion[3], ad plurimos valitudinum usus excogitatum, ut docebimus[4] in parte medicinae. fit autem hoc modo: uvae paulum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die versatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in[5] cadis sole inveterantur.
[6] Coi[7] marinam aquam largiorem miscent, a servi furto origine orta sic mensuram explentis, qua re[8] translata[9] in album mustum leucocoum[10] appellatur. in alis autem gentibus simili modo factum tethalassomenon vocant, thalassiten autem vasis musti deiectis in mare, quo genere praecox fit vetustas[11] .