[1] Sanguinem sistit coagulum[2] cervinum ex aceto[3], item leporis, huius quidem et pilorum cinis, item e[4] fimo asini[5] cinis inlitus—efficacior vis e maribus[6] aceto admixto et in lana ad omne profluvium inposito—, similiter [7] ex equino, capitis[8] et feminum[9] aut fimi vitulorum cinis inlitus[10] ex aceto, item caprini cornus[11] vel fimi ex aceto.
[12] hircini vero iocineris[13] dissecti sanies[14] efficacior, et cinis utriusque[15] ex vino potus vel naribus ex aceto inlitus, hircini quoque utris[16], vinarii dumtaxat, cinis cum pari pondere resinae, quo genere sistitur[17] sanguis et vulnus glutinatur . haedinum quoque coagulum ex aceto et feminum eius combustorum cinis similiter pollere traduntur.
[18] Ulcera sanat in tibiis cruribusque ursinus adips admixta rubrica; quae vero serpant[19], fel aprunum[20] cum resina et cerussa, maxillarum apri vel suum cinis, fimum suum inlitum siccum, item caprinum ex aceto subactum et subfervefactum[21]. cetera purgantur et[22] explentur butyro, cornus cervini cinere vel medulla cervi[23], felle taurino cum cyprino oleo[24] aut irino[25]. fimum recens suum vel inveterati farina inlinuntur[26] vulneribus ferro factis. phagedaenis et fistulis inmittitur[27] fel tauri cum suco porri[28] aut lacte mulierum vel sanguis aridus cum cotyledone herba.
[29] carcinomata curat coagulum leporis cum pari pondere capparis adspersum vino, gangraenas ursinum fel[30] pinna inlitum, asini ungularum cinis ea quae serpunt ulcera inspersus. sanguis equi adrodit carnes septica[31] vi, item fimi equini inveterati favilla; ea vero, quae phagedaenas[32] vocant in ulcerum genere[33], corii bubuli cinis cum melle. caro vituli recentia[34] vulnera non patitur[35] intumescere, fimum[36] bubulum cum melle.
[37] fimi[38] vitulini[39] cinis sordida ulcera et quae cacoēthe vocant et[40] lacte mulieris sanant[41] ; recentes plagas ferro inlatas glutinum[42] taurinum liquefactum, tertio die solutum [43]. caseus caprinus siccus ex aceto ac melle purgat ulcera; quae vero serpant, cohibet sebum cum cera, idem[44] addita[45] pice ac sulpure percurat[46]. similiter proficit ad caco ēthe haedi[47] feminum cinis e lacte mulieris, et adversus[48] carbunculos suis feminae cerebrum tostum inlitumque[49].
[50] Scabiem hominis asininae medullae maxime abolent [51] et[52] urina[53] eiusdem cum suo[54] luto inlita[55], butyrum etiam, quod in iumentis[56] proficit cum resina calida, glutinum taurinum in[57] aceto liquefactum[58] addita calce[59], fel caprinum cum aluminis cinere; bovas[60] fimum bubulum, unde et nomen traxere. canum scabies sanatur[61] bubulo sanguine recenti iterumque[62], cum inarescat, inlito et postero die abluto cinere lixivo[63].
[64] Spinae et similia corpori extrahuntur felis excrementis , item caprae ex vino, coagulo quocumque, sed maxime leporis[65], cum turis polline et oleo aut cum visci pari pondere aut cum propoli.—Cicatrices nigras sebum asininum reducit ad colorem, fel vituli extenuat[66] calefactum. medici adiciunt murram et mel et crocum aereaque pyxide [67] condunt; aliqui et florem aeris admiscent.