[1] Nascuntur etiam[2] in mari frutices arboresque — minores in nostro —, Rubrum enim et totus orientis oceanus refertus est[3] silvis. non habet[4] lingua[5] Latia[6] nomen quod Graeci vocant phycos[7], quoniam alga[8] herbarum maris[9] vocabulum intellegitur, hic autem est frutex. folio lato[10], colore viridi gignit quod quidam prason[11] vocant, alii zostera.
[12]alterum genus eiusdem capillaceo[13] folio, simile[14] feniculo, in saxis nascitur, superius in vadis[15] haut procul litore, utrumque [16] verno, et interit[17] aatumno. circa Cretam insulam[18] nato in petris purpuras quoque inficiunt, laudatissimo a parte aquilonis ut[19] spongeis. tertium est gramini simile, radice geniculata et caule qualiter calami.
[30] fragis[31] haec deprehensa urinantibusque; ea[32] et aliae traduntur praegrandes circa Scionen[33] . vitis[34] enim passim nascitur, sed ficus[35] sine foliis, rubro cortice. fit et palma fruticum generis. extra Herculis columnas porri fronde nascitur frutex et alius lauri[36] ac thymi[37] , qui[38] ambo eiecti in pumicem[39] transfigurantur.
[40] At in oriente mirum est statim a Copto per solitudines [41] nihil gigni praeter spinam quae sitiens vocatur, et hanc raram admodum, in maria vero Rubro silvas virere[42], lauru[43] maxime et oliva[44] ferentibus[45] bacas et, cum[46] pluat[47], fungos , qui sole tacti mutantur in pumicem. fruticum ipsorum magnitude ternum cubitorum est. caniculis[48] referta maria[49], vix[50] ut prospicere[51] e[52] nave[53] tutum[54] sit, remos[55] plerumque ipsos invadentibus[56].
[57] qui navigavere ex Indo[58] Alexandri milites frondem[59] marinarum arborum tradidere in aqua viridem fuisse, exemptam[60] sole protinus in salem[61] arescentem[62], iuncos quoque lapideos perquam similes[63] veris per litora, et in alto quasdam arbusculas colore bubuli cornus ramosas[64] et[65] cacuminibus rubentes, cum tractarentur[66], vitri modo fragiles, in igni autem ut ferrum inardescentes, restinctis colore suo redeunte.
[67] eodem tractu insularum silvas operit aestus, quamquam [68] altiores[69] platanis populisque altissimis. folia[70] iis[71] laurea[72], flos violae et odore et colore, bacae ut oleis[73], et ipsae[74] odoris iucundi, autumno[75] nascentes, vere decidentes[76], foliis numquam deciduis. harum minors totas integit mare; maximarum cacumina extant, ad quae[77] naves religantur et, cum recessit[78] aestus, ad radices. alias quoque[79] arbores in alto ab isdem accepimus eodem in mari visas, semper folia retinentes[80], fructu[81] earum lupino[82] simili[83].
[84] Iuba tradit circa Trogodytarum insulas fruticem in alto vocari Isidis[85] crinem[86], curalio [87] similem sine foliis, praecisum mutato colore in nigrum durescere, cum cadat, frangi. item alium, qui vocatur[88] chariton [89] blepharon[90], efficacem in amatoriis[91]. spatalia[92] ex[93] eo facere et monilia feminas; sentire eum se capi durarique cornus modo et hebetare[94] aciem ferri. quod si fefellerint insidiae , in lapidem transligurari.