[1] Et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento vicisse naturam gaudens luxuria vestibus quoque provocavit eos flores, qui colore commendantur. hos animadverto tris esse principales: rubentem[2] in cocco, qui a rosae nigrantis[3] gratia[4] nitido[5] trahitur[6] suspectu et in[7] purpuras Tyrias dibaphasque[8] ac[9] Laconicas[10]; amethysti- num[11], qui a[12] viola et ipse in purpureum, quemque ianthinum [13] appellavimus. genera enim tractamus in[14] species mul-[15] tas sese spargentia.
tertius est, qui proprie conchylii intellegitur[16], multis modis: unus in heliotropio[17] et in aliquo exilis[18], plerumque saturatior; alius in malva ad purpuram inclinans; alius in viola serotina conchyliorum vegetissimus [19]. paria nunc componuntur, et natura atque luxuria depugnant. lutei video honorem antiquissimum, in nuptialibus flammeis totum feminis[20] concessum, et fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit.
Amaranto[21] non dubie vincimur. est autem spica purpurea verius quam flos[22] aliquis, et ipse sine odore[23]. mirum in eo gaudere decerpi[24] et laetius renasci. provenit Augusto mense, durat in autumnum. Alexandrino palma[25], qui decerptus adservatur[26]; mireque[27], postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua revivescit et[28] hibernas coronas facit. summa natura[29] eius in nomine[30] est, appellati[31], quoniam non marcescat. in nomine et[32] cyani colos, item holochrysi[33].
at, Hercules, petellio[36] ipsa nomen [37]inposuit[38], autumnali circaque vepres nascenti. ei[39] tantum color est[40] commendatus[41], qui est[42] rosae silvestris, folia parva, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e[43] nodis[44] intorta[45] folia nasci parvolo calice ac versicolori[46] luteum semen includentia[47]. luteo[48] et bellio, pastillicantibus quinquagenis [49] quinis barbulis. coronant[50] pratenses[51] hi[52] flore; at[53] sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his[54] ipsis alia alii vocabula inponunt.