Hinc redeamus ad reliqua naturae. sidera, quae adfixa diximus mundo, non illa[1], ut existimat volgus,[2] singulis attributa nobis et clara divitibus, minora pauperibus, obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus, cum[3] suo quaeque homine orta[4] moriuntur[5] nec aliquem exstingui decidua significant.
ceterum aeterna caelestibus[13] est natura intexen[14]- tibus mundum intextuque[15] concretis, potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens, quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt, sicut suo demonstrabimus loco. circulorum[16] quoque caeli ratio in terrae mentione aptius dicetur, quando ad eam tota pertinet, signiferi modo inventoribus[17] non dilatis. obliquitatem eius intellexisse, hoc est rerum[18] fores[19] aperuisse,
summum esse quod vocant Saturni sidus ideoque minimum videri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad brevissima sedis suae principia regredi certum est, omnium autem errantium siderum meatus, interque[22] ea solis et lunae, contrarium mundo agere cursum, id[23] est laevum, illo semper in dextra[24] praecipiti.
et quamvis adsidua conversione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum, adverso tamen ire motu per suos quaeque passus. ita fieri, ne convolutus aer eandem in partem aeterna mundi vertigine ignavo globo torpeat, sed fundatur adverso siderum verbere discretus et digestus.
[25] Saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae, multumque ex[26] eo inferiorem[27] Iovis circulum et ideo motu celeriore[28] duodenis circumagi annis. tertium Martis, quod quidam Herculis vocant, igne[29] ardens[30] solis vicinitate, binis fere[31] annis converti, ideoque huius ardore nimio et rigore[32] Saturni, interiectum ambobus, ex utroque temperari Iovem salutaremque fieri.
[39]Infra solem ambit ingens sidus appellatum Veneris, alterno meatu vagum[40] ipsisque cognominibus aemulum solis ac lunae. praeveniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit[41] ut sol alter diemque maturans, contra ab occasu refulgens nuncupatur vesper ut prorogans lucem vicemve[42] lunae reddens.
[43] quam naturam eius Pythagoras Samius primus deprehendit Olympiade circiter XLII[44], qui fuit urbis Romae[45] annus CXLII[46]. iam[47] magnitudine extra cuncta alia sidera est, claritatis quidem tantae, ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur. itaque et in magno nominum ambitu[48] est. alii enim lunonis, alii Isidis, alii Matris Deum appellavere.
[49] huius natura cuncta generantur in terris. namque in alterutro[50] exortu genitali rore con[51]- spergens non[52] terrae modo conceptus inplet, verum animantium quoque omnium[53] stimulat. signiferi autem ambitum peragit trecenis[54] et duodequinquagenis diebus, a sole numquam absistens partibus sex atque quadraginta longius, ut Timaeo placet.
[55]Simili ratione, sed nequaquam magnitudine aut vi, proximum illi Mercurii sidus, a quibusdam appellatum Apollinis, inferiore circulo fertur VIIII diebus ociore ambitu, modo ante solis exortum, modo post occasum splendens, numquam ab eo XXII[56] parlibus remotior[57], ut Cidenas[58] et[59] Sosigenes docent. ideo et peculiaris horum siderum ratio[60] est neque communis cum supra dictis.