[1] Halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant . si quando inopia est luti, madefactis[2] multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum . notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque [3] circumagi docent et foris[4] saturitatem emittere.
[8] in Aegypti[9] Heracleotico [10] ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem[11] opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem Aegypto[12] iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum[13] eius[14] firmantes[15], continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori[16] constet; eaque militia illis cum anno redit semper. tertium est earum genus: excavant ripas[17] atque ita internidificant[18].
[23] In genere vitiparrarum[24] est cui nidus ex musco arido ita absoluta perficitur pila, ut inveniri non possit aditus . acanthyllis[25] appellatur eadem figura ex lino intexens[26]. Picorum aliquis[27] suspenditur[28] surculo primis[29] in ramis[30] cyathi[31] modo, ut nulla quadripes[32] possit accedere. galgulos[33] quidem ipsos dependentes pedibus somnum capere confirmant, quia tutiores ita se sperent[34] .
[35] iam publicum quidem omnium est tabulata ramorum sustinendo nido provide eligere, camarare ab imbri aut fronde protegere densa. in Arabia cinnamolgus [36] avis appellatur cinnami surculis nidificans[37]; plumbatis eos sagittis decutiunt indigenae mercis gratia. in Scythis avis magnitudine otidis[38] binos[39] parit in leporina pelle semper in cacuminibus ramorum suspensa.
picae cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transgerunt[40] alio. hoc in iis avibus, quarum digiti non sint[41] accommodati conplectendis transferendisque[42] ovis[43], miro traditur modo. namque surculo super bina ova[44] inposito ac feruminato[45] alvi glutino, subdita[46] cervice medio, aequa utrimque libra deportant alio.
[51]Perdices spina[52] et frutice[53] sic muniunt receptaculum, ut contra feram[54] abunde vallentur. ovis stragulum molle[55] pulvere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne cui[56] frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio. illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur[57]. tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum aiunt venerem pati.
[58] id quidem et coturnices Trogus et gallinaceos[59] aliquando, perdices vero a domitis feros et novos aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate eiusdem libidinis, contra aucupis[60] inlicem[61] exeunte in proelium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant eam[62].
[63] nec[64] in alio animali[65] par opus libidinis. si contra mares steterint, feminae aura ab iis flante praegnantes fiunt, hiantes[66] autem exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et supervolantium adflatu, saepe voce tantum audita masculi, adeoque vincit[67] libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in occulto incubans[68] , cum sensit[69] feminam[70] aucupis accedentem ad marem, recanat revocetque et ultro praebeat se libidini. rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae motu[71] sedeant.
[72] si ad nidum is coepit accedere , procurrit[73] ad pedes eius feta, praegravem aut delumbem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo volatu cadit, ut fracta[74] ala aut pedibus[75] , at[76] procurrit iterum iamiam prehensurum[77] effugiens spemque[78] frustrans[79], donec in diversum abducat[80] a nidis. eadem in[81] pavore, libera ac materna vacans[82] cura, in sulco resupina glaeba se terrae pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad[83] sedecim annos durare existimatur.