[1] Ceterum a fonte duci fictilibus tubis utilissimum est crassitudine binum digitorum, commissuris pyxidatis ita, ut superior intret, calce viva ex oleo levigatis . libramentum aquae in centenos pedes sicilici[2] minimum erit[3], si cuniculo veniet, in binos[4] actus lumina[5] esse debebunt. quam surgere in sublime opus fuerit, plumbo[6] veniat[7]. subit altitudinem exortus sui. si longiore tractu veniet, subeat crebro[8] descendatque, ne libramenta pereant[9].
[10]fistulas denum pedum longitudinis esse legitimum est et, si quinariae erunt, sexagena[11] pondo pendere[12], si octonariae, centena, si denariae[13], centena vicena ac deinde ad has portiones. denaria[14] appellatur cuius lamnae latitudo, antequam [15] curvetur, digitorum X est, dimidioque eius quinaria. in anfractu[16] omni[17] collis[18] quinariam[19] fieri, ubi dometur impetus , necessarium est, item castella, prout res exiget[20].
[21] Homerum calidorum fontium mentionem non fecisse demiror, cum alioqui[22] lavari calida frequenter induceret [23], videlicet quia medicina tune non erat haec, quae nunc aquarum perfugio[24] utitur. est autem utilis sulpurata nervis, aluminata paralyticis aut simili modo solutis, bituminata aut nitrosa, qualis Cutilia est[25], bibendo itaque[26] purgationibus .
plerique in gloria[27] ducunt plurimis horis perpeti calorem earum, quod est inimicissimum, namque paulo diutius quam balineis uti oportet ac postea frigida dulci[28], nec sine oleo discedentes[29], quod vulgus alienum arbitratur, idcirco non alibi corporibus magis obnoxiis, quippe et vastitate odoris capita replentur et frigore infestantur sudantia , reliqua[30] corporum parte mersa. similis error quam[31] plurimo potu gloriantium[32], vidique[33] iam turgidos bibendo in tantum, ut anuli[34] integerentur cute[35], cum reddi non posset hausta multitudo aquae.
nec hoc ergo fieri convenit sine crebro salis gustu[36]. utuntur et caeno[37] fontium ipsorum utiliter, sed ita, si inlitum sole inarescat. nec vero omnes, quae sint calidae, medicatas esse credendum, sicut in[38] Segesta[39] Siciliae, Larisa Troade[40], Magnesia, Melo, Lipara. nec decolor species aeris argentive, ut multi existimavere[41], medicaminum argumentum est, quando nihil eorum in Patavinis[42] fontibus, ne odoris quidem differentia aliqua deprehendetur[43].
[44] Medendi modus idem et[45] in marinis erit, quae calefiunt ad nervorum dolores, feruminanda[46] a[47] fracturis ossa[48], contusa, item corpora[49] siccanda[50], qua de causa et frigido mari utuntur. praeterea est alius usus multiplex, principalis vero navigandi phthisi adfectis[51], ut diximus,[52] aut sanguine[53] egesto[54], sicut proxime Annaeum Gallionem[55] fecisse[56] post consulatum meminimus[57].
[58] neque enim Aegyptus propter se petitur, sed propter longinquitatem navigandi. quin et vomitiones ipsae instabili[59] volutatione[60] commotae plurimis[61] morbis capitis, oculorum, pectoris medentur omnibusque, propter quae helleborum bibitur. aquam vero maris per sese[62] efficaciorem discutiendis[63] tumoribus putant medici, si[64] illa decoquatur[65] hordeacia farina, ad parotidas. emplastris etiam, maxime albis, et malagmatis[66] miscent; prodest et infusa crebro ictu[67].
[68] bibitur quoque, quamvis non sine iniuria stomachi, ad purganda corpora bilemque[69] atram aut sanguinem concretum reddendum alterutra parte. quidam et in[70] quartanis dedere eam bibendam et in tenesmis articulariisque[71] morbis adservatam in[72][73] hoc ut[74] vetustate[75] virus deponentem[76], aliqui decoctam[77], omnes ex alto[78] haustam nullaque[79] dulcium mixtura corruptam . in quo[80] usu praecedere vomitum[81] volunt. tunc quoque acetum aut vinum et[82] aquam[83] miscent[84].
[85] qui puram dedere, raphanos supermandi ex mulso aceto iubent, ut ad vomitiones revocent. clysteribus quoque marinam infundunt tepefactam. testium quidem tumores[86] fovendo non aliud praeferunt, item pernionum[87] vitio ante ulcera, simili modo pruritibus, psoris et lichenum curationi. lendes quoque et taetra[88] capitis animalia hac curantur. et[89] liventia reducit eadem[90] ad colorem[91]. in quibus curationibus post marinam aceto calido fovere plurimum prodest. quin et[92] ad ictus venenatos salutaris[93] intellegitur, ut phalangiorum et scorpionum, et ptyade[94] aspide respersis[95]; calida[96] autem in his adsumitur.
[97] suffitur[98] eadem[99] cum aceto capitis doloribus. tormina quoque et choleras[100] calida[101] infusa[102] clysteribus sedant[103]. difficilius perfrigescunt marina calefacta[104]. mammas sororientes[105], praecordia maciemque[106] corporis piscinae maris corrigunt, aurium gravitatem, capitis dolores[107] cum aceto ferventium vapor.rubiginem ferro marinae celerrime exterunt[108], pecorum quoque scabiem sanant lanasque emolliunt.
[109] Nec ignoro haec mediterraneis supervacua videri posse. verum et hoc cura providit inventa ratione, qua[110] sibi quisque aquam maris faceret[111]. illud in ea[112] ratione mirum, si plus quam sextarius[113] salis in IIII sextarios aquae[114] mergatur, vinci[115] aquam salemque non[116] liquari[117]. cetero sextarius[118][119] salis cum III aquae sextariis[120] salsissimi maris vim[121] et naturam implet. moderatissimum autem putant supra dictam aquae mensuram octonis cyathis[122] salis[123] temperari , quoniam ita[124] et nervos excalefaciat et corpus non exasperet[125].
— Quia saepe navigantes defectu aquae dulcis laborant, haec quoque subsidia demonstrabimus[139]. expansa circa navem[140] vellera madescunt accepto[141] halitu[142] maris, quibus dulcis umor exprimitur, item[143] demissae[144] reticulis in mare concavae e[145] cera pilae vel vasa inania opturata dulcem intra se colligunt umorem. nam in terra marina[146] aqua argilla percolata[147] dulcescit.
[154]— Muscus, qui in aqua fuerit, podagris[155] inlitus prodest, idem[156] oleo admixto talorum dolori tumorique[157]. spuma aquae adfrictu verrucas tollit, nec non harena litorum maris, praecipue tennis et[158] sole[159] candens; in medicina est siccandis corporibus coopertis hydropicorum aut rheumatismos sentientium.
Et hactenus de aquis, nunc de aquatilibus. ordiemur[160] autem, ut[161] in reliquis, a principalibus eorum, quae sunt salsa[162] ac[163] spongea.